ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput VIII 詩篇43篇講解 第VIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1092A · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.8.1

1

Cavenda ergo signa perfidiae, quibus breviantur dies atque minuuntur. Sol enim obscurabitur, stellae cadent, hoc est, justi Dei; sunt enim qui fulgeant sicut stellae in coelo.

PL 14, 1092A

それゆえ、日々が縮められ減らされる、その不信のしるしを警戒せねばならない。「太陽は暗くなり、星は落ちる」とあるが、星とは神の義人たちのことである。天にある星のように輝く者たちがいるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.8.2

2

Cum haec videris, crede adhuc tardare Christum; ubi enim Christus, ibi fides clarior: ubi Antichristus, ibi dies dimidii; de quibus utique non quereretur David propheta, si ad temporis brevitatem videretur esse referendum; cum ipse alibi dixerit: Heu me, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) !

PL 14, 1092A

これらを見たら、キリストはなお遅れていると信じよ。キリストのいるところには、より明るい信仰があり、反キリストのいるところには、半ばの日々があるからである。預言者ダビデが、もしこれが時の短さに関わると見られるのであれば、この半ばの日々について嘆くはずがない。彼自身が別の箇所で「ああ、私は不幸だ。私の寄留は長引いた」(詩篇119:5)と言っているからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.8.3

3

Quomodo enim aut illum dilatum incolatum coelestem, aut hunc terrenum comperendinatum doleret, qui ante poposcerat, ne in dimidium dierum suorum deduceretur; cum dierum brevitas celerandi cursus istius compendium videretur afferre?

PL 14, 1092A

というのも、「私の日々の半ばで連れ去られないように」とあらかじめ求めていた者が、あの天の寄留が延びたことを、あるいはこの地上の寄留が先送りされたことを、どうして嘆くだろうか。日々の短さは、この道のりを急ぎ終える近道をもたらすと見えるはずなのに。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.8.4

4

Unde colligitur et illud quod ait: Honora patrem et matrem, ut longaevus sis super terram (Exod. XX, 12) ; quomodo intelligere debeamus.

PL 14, 1092B

ここから、「汝の父と母を敬え、地の上で長く生きるために」(出エジプト記20:12)という言葉も、どう理解すべきかが導かれる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.8.5

5

Multi enim qui honorant, cito saepe rapiuntur, ut immatura aetate moriantur: multi etiam qui minus deferunt parentibus suis, longaevae fruuntur stipendiis senectutis; et nisi longaevitatem illam vitae accipiamus aeternae, invenitur Scriptura destitui subsidio veritatis.

PL 14, 1092B

実際、敬う者の多くがしばしばすぐに連れ去られ、若くして死ぬ。また、自分の両親にあまり敬意を払わない者の多くが、長寿の老年の歳月を享受する。この長寿を永遠の生命のそれと受け取らなければ、聖書は真理の支えを欠くことになる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.8.6

6

Unde Graecus expressius dixit: Ut sis multorum dierum; hoc est, πολυήμερος. Quicumque enim cultus pios sedulo servat officio, a tenebris noctis alienus, in dierum luce versatur.

PL 14, 1092B

そこでギリシア語の本はより的確に、「多くの日を持つ者となるために」と言った。すなわち「ポリュエーメロス」〔ギリシア語〕である。敬虔な礼拝を熱心に務めとして守る者は誰でも、夜の闇とは無縁で、日々の光の中に身を置くからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.8.7

7

Et ideo qui legit Deuteronomium: Leget, inquit, illud omnibus diebus vitae suae (Deut. XVII, 19) ; non utique noctibus, sed diebus; quia dies fulget legenti mysteria veritatis, et divinae pietatis oracula. Consideremus sequentia.

PL 14, 1092B

だから、申命記を読む者について、「彼はそれを自らの生涯のすべての日々に読む」(申命記17:19)と言う。むろん夜々にではなく、日々にである。日は、読む者に真理の奥義と神の敬虔の託宣を輝かせるからである。続くところを考察しよう。