Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.54.1
Primus ergo intellectus de captivis patribus usurpandus est, quibus insultaverunt Assyrii, illudentes eis in Babylonia: quibus etiam rex ille nequissimus dominabatur Nabuchodonosor.
PL 14, 1114Cこうして、第一の理解は、捕囚となった先祖たちについて採られるべきである。アッシリア人は彼らを嘲り、バビロニアで彼らを笑いものにした。あの最も邪悪な王ネブカドネツァルも、彼らを支配していた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.54.2
Secundus intellectus ad altiora referendus est, quod saevissimus rex diabolus est: ipse est Assyrius Nabuchodonosor, qui bonis insidiari solet, ut eos in peccatum trahat per carnis illecebram.
PL 14, 1114C第二の理解は、より高いことへ関係づけられるべきである。最も残忍な王は悪魔である。彼こそがアッシリア人ネブカドネツァルであり、善い者たちを待ち伏せ、肉の誘惑によって彼らを罪へと引きずり込むのが常である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.54.3
Attende igitur hunc regem eo loco, ubi dicit Apostolus: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati (Rom. VII, 23) ; hoc est, in illa lege carnalis illecebrae.
PL 14, 1114Cゆえに、この王に注意せよ。使徒がこう言う箇所である。「私は、私の肉の法が、私の精神の法に逆らい、私を罪の法のうちに虜にして引き行くのを見る」(ローマ7:23)。すなわち、肉の誘惑というあの法のうちに、である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.54.4
Adversarius leo est, qui urget obnoxios, justos fatigat. Unde pulchre posuit Aquila: Spretionem et pompam posuisti nos iis, qui in circuitu nostro sunt.
PL 14, 1114C敵対者は獅子であり、責めに服する者を追い立て、義人を疲れさせる。それゆえ、アキュラは見事にこう置いた。「汝は我々を、我々の周りにいる者たちにとっての、軽蔑と行列とした」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.54.5
Ita enim despicabiles aestimabantur, qui theatrum facti sunt huic mundo, et angelis et hominibus; quia etsi in Testamento non peccent Dei, nec carnis illecebris reflectantur a Domino; tamen quasi in pompa quadam circumferri videntur et despici: quandoquidem peccatores humilitati justorum insultare consueverint; ut opprobrium ducant crucem Domini Salvatoris, humilitatemque justorum.
PL 14, 1114D実に、この世に、天使にも人にも見せ物〔theatrum は「劇場」〕となった者たちは、このように軽蔑すべき者と見なされた。彼らは、神の契約において罪を犯さず、肉の誘惑によって主から引き戻されることもないのに、いわば何らかの行列の中で引き回され、軽んじられているように見える。罪人たちは義人たちの謙遜を嘲るのが常であり、救い主なる主の十字架と、義人たちの謙遜を、辱めと見なすからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.54.6
Denique quasi in quadam pompa theatri constitutus Apostolus dicit: Placeo mihi in injuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis (II Cor. XII, 10) .
PL 14, 1115Aついに、いわば劇場の行列の中に立たされた使徒は言う。「私は、侮辱の中に、窮乏の中に、迫害の中に、苦難の中に、満足している」(二コリント12:10)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.54.7
In istis placet sibi, qui omnia quae mundi sunt, detrimentum putat; ut Christum lucrifaciat, solum per vitam et mortem requirens: cui vivere Christus est, et mori lucrum, ut inveniatur in Christo.
PL 14, 1115Aこれらの中で、彼は満足している。世のものをすべて損失と見なし、キリストを得るために、生においても死においてもただキリストだけを求め、彼にとって生きることはキリストであり、死ぬことは益であって、キリストにあって見いだされるようにと望む者がそうである。