ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput III 詩篇37篇講解 第III章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1010C · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.3.1

1

Audistis hodie legi quia Joannes baptizabat in Aenon, juxta Salim. (Joan. III, 23) . Aenon dicitur oculus suppliciorum: Salim ipse ascendens; hoc habet interpretatio.

PL 14, 1010C

諸君は今日、「ヨハネはサリムの近くのアイノンで洗礼を授けていた」と読まれるのを聞いた(ヨハネ3:23)。アイノンとは「刑罰の目」と言われ、サリムとは「上りゆく者」である。その解釈はこうなっている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.3.2

2

Qui ergo baptizari eligit, supplicia praevidet; et ideo confugit ad baptismatis sacramentum, ut peccatum omne deponat, ne obnoxius incipiat esse suppliciis.

PL 14, 1010C

それゆえ洗礼を受けることを選ぶ者は、刑罰を予見している。だから洗礼の秘跡に逃れ込み、あらゆる罪を降ろして、刑罰に服する者となり始めないようにするのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.3.3

3

Et forte supplicia praevidet qui baptizatur baptismo poenitentiae; at vero ille gratiam spectat, qui baptizatur in Christo. Baptismus ergo Joannis, oculus suppliciorum est: baptismus Christi, oculus gratiarum.

PL 14, 1010C

そして、悔い改めの洗礼を受ける者は、おそらく刑罰を予見している。しかしキリストにおいて洗礼を受ける者は、恩寵を見る。それゆえヨハネの洗礼は刑罰の目であり、キリストの洗礼は恩寵の目である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.3.4

4

Tametsi in Aenon baptizabat Joannes, juxta ascendentem baptizabat; hoc enim et ista habet interpretatio, ut Salim dicatur ipse ascendens. Proximus ergo erat Christo, qui ejus nuntiabat adventum.

PL 14, 1010D

もっとも、ヨハネはアイノンで洗礼を授けていたが、それは上りゆく者の近くで授けていたのである。この解釈によれば、サリムとは「上りゆく者」のことだからである。それゆえ、キリストの到来を告げていた彼は、キリストの最も近くにいた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.3.5

5

Etenim Filius hominis qui descendit de coelo, ipse est et qui ascendit in coelum, ut impleret omnia.

PL 14, 1010D

実際、天から降った人の子は、すべてを満たすために天に上った者でもある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.3.6

6

Sed quia qualis coelestis, tales et coelestes; et ille ascendit in coelum, qui terrena deponens consepelitur in Christo; ut cum Christo resurgat a morte peccati ad novitatem vitae, haereditatisque consortium; ut fiat, sicut scriptum est; Dei haeres, Christi cohaeres (Rom. VIII, 17) .

PL 14, 1010D

しかし、天に属する者がそうであるように、天に属する者たちもそうなのであって、地上のものを降ろしてキリストと共に葬られる者が、天に上る。それは、キリストと共に、罪の死から命の新しさへ、そして相続の共有へと甦るためである。書かれているとおり、神の相続人、キリストと共なる相続人となるためである(ローマ8:17)。