ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput XXII 詩篇35篇講解 第XXII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 963A · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.22.1

1

(Vers. 10, 11.) Aptissime itaque substituit: Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te; et justitiam tuam iis qui recto sunt corde.

PL 14, 963A

(第10、11節)それゆえ、彼は実にふさわしく付け加えた。「汝のもとに命の泉があり、汝の光の中で我々は光を見る。汝を知る者たちに汝の慈しみを差し伸べよ、心の正しい者たちに汝の正義を〔差し伸べよ〕」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.22.2

2

Etenim post commemorationem coelestium beneficiorum, jure gratiae referuntur auctori Domino nostro Jesu Christo, qui fons vitae irriguus aeternae descendit in terras, ut ariditatem nostri pectoris irrigaret.

PL 14, 963A

実際、天の恵みを思い起こしたのちには、感謝は当然、その与え手である我々の主イエス・キリストに帰される。キリストは永遠の生命の潤す泉として地上に降り、我々の胸の乾きを潤したのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.22.3

3

Idem est splendor gloriae Dei Patris, et imago substantiae ejus; et ideo in lumine ejus vero, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, videbimus, inquit, Patrem; quia Deus lux est.

PL 14, 963B

彼は父なる神の栄光の輝きであり、その実体の像である。それゆえ、彼の真の光において、すなわちこの世に来るすべての人を照らす光において、我々は父を見る、と彼は言う。神は光だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.22.4

4

Recte etiam dicitur: In lumine tuo videbimus lumen; secundum illud: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9) . Apud te ergo, Fons vitae, praesentem videbimus Patrem.

PL 14, 963B

「汝の光の中で我々は光を見る」と言われるのも正しい。「私を見る者は、私の父をも見る」(ヨハネ14:9)という言葉のとおりである。それゆえ、命の泉よ、汝のもとに、我々は現前する父を見る。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.22.5

5

Sicut enim tu apud Patrem eras in principio Deus Verbum: ita apud te semper est Pater, qui in te est. Est enim apud ipsum, in quo est.

PL 14, 963B

実際、汝が初めに父のもとにあり、神である言葉であったように、汝のもとには、汝のうちにいる父が常にいる。父は、自らがうちにいる者のもとにいるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.22.6

6

Prophetatur autem adventus Domini Salvatoris, qui venturus in terram diceret: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; id est, unum sumus lumen, sicut unum nomen.

PL 14, 963B

さて、主なる救い主の到来が預言されている。彼は地上に来たとき、こう言うはずであった。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。すなわち、名が一つであるように、我々は一つの光である、ということである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.22.7

7

Per luminis et nominis unitatem ambo unum sumus; immo Trinitas unum in unitate substantiae, sed distinctione uniuscujusque personae. Trinitas distinctionem significat personarum, unitas potestatem.

PL 14, 963B

光と名の一性によって、我々二者は一つである。いや、三位一体は実体の一性においては一つであるが、各々のペルソナの区別をもつ。三位一体はペルソナの区別を意味し、一性は権能を意味する。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.22.8

8

Potest et ad Patrem dici: Quoniam apud te est fons vitae, id est, in te ex quo vita processit, erat Verbum, et semper erat, quia apud te erat.

PL 14, 963C

父に向かっても言うことができる。「汝のもとに命の泉がある」。すなわち、そこから命が出た汝のうちに、言葉がおり、常におり、汝のもとにいたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.22.9

9

Omnia per ipsum et in ipso facta sunt; et ipse est vita universorum, et ipse te nobis manifestavit, ut corda hominum ad cognitionem tuae majestatis illuminentur.

PL 14, 963C

万物は彼を通して、彼においてつくられた。彼は万物の命であり、彼が汝を我々に示した。人々の心が汝の威光の認識へと照らされるためである。