Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.1
(Vers. 10, 11.) Sed videamus sequentia; repetito tamen versiculo, de quo videtur esse tractatus: Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
PL 14, 1066C(第10、11節)続くところを見よう。ただし、講解の対象となっている小節をもう一度挙げておく。「見よ、私は来る、汝の意志を行うために。私の神よ、私は望んだ。そして汝の律法を、私の心の真ん中に」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.2
Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Justitiam tuam non abscondi in corde meo.
PL 14, 1066C「私は大いなる教会で汝の正義を良く告げ知らせた。見よ、私は唇を妨げない、主よ、汝は知っている。私は汝の正義を、私の心の中に隠さなかった」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.3
De superiore itaque versiculo intelligimus: Ecce venio non solum ut voluntatem tuam faciam; sed etiam legem tuam in medio cordis mei. Alii habent: In medio ventris mei.
PL 14, 1066Cそこで、先の小節について我々は理解する。「見よ、私は来る、汝の意志を行うためだけでなく、汝の律法を私の心の真ん中に〔置くためにも〕」。他の本には「私の腹の真ん中に」とある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.4
Est enim venter et mentis, qui semina concipit sensuum; de quo Esaias dixit: In utero accipimus, et parturivimus spiritum salutis (Esai. XXVI, 18) .
PL 14, 1066D精神にもまた腹があり、それが感覚の種子を宿すからである。それについてイザヤは言った。「我々は胎に身ごもり、救いの霊を産んだ」(イザヤ26:18)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.5
Hoc utero parturivit et Paulus, qui ait: Filioli mei, quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV, 19) . Christus ergo non in ventre corporeo, sed in animae quodam ventre formatur.
PL 14, 1066Dこの胎でパウロもまた産んだ。彼は言う。「私の幼い子らよ、私は、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、産みの苦しみをしている」(ガラテヤ4:19)。したがってキリストは、体の腹ではなく、魂のある腹において形づくられる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.6
Hoc ventre Apostolus genuit; sicut scriptum est: Ego vos per Evangelium genui (I Cor. IV, 15) .
PL 14, 1066Dこの腹で使徒は生んだ。書かれているとおりである。「私は福音によって汝らを生んだ」(一コリント4:15)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.7
Ideo alii bene habent: In medio cordis; alii: In medio ventris; ut interioris hominis ventrem intelligas, qui in medio esse cordis accipitur: in quo naturalis legis praescripta servamus; quae non solum custoditur, sed etiam fit in cordibus nostris.
PL 14, 1067Aそれゆえ、他の本が「心の真ん中に」とよく伝え、別の本が「腹の真ん中に」と伝えるのは、あなたが内なる人の腹を理解するためである。それは心の真ん中にあると解される。そこで我々は自然の律法の定めを守る。それは守られるだけでなく、我々の心の中で行われもするのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.8
Unde et scriptum est, quia non solum auditores legis justi sunt apud Deum; sed etiam factores legis justificabuntur (Rom. II, 13) .
PL 14, 1067Aそれゆえ、こうも書かれている。神の前で義なのは律法の聞き手だけではなく、律法を行う者が義とされるのである(ローマ2:13)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.9
Sunt enim qui naturaliter ea quae legis sunt, faciunt; sicut gentes quae legem non audiunt et sibi lex sunt, qui cognita sibi legis praecepta conservant.
PL 14, 1067A実際、自然のままに律法に属することを行う者たちがいる。律法を聞かない諸国民が、自らに対して律法となり、知った律法の掟を守る者たちである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.10
Ergo quasi gentilis populi congregator, personam nostram suscepit hoc loco Christus; ut diceret facere se legem in medio cordis sui.
PL 14, 1067Aしたがってキリストは、いわば異邦の民を集める者として、この箇所で我々の人格を引き受けた。律法を自らの心の真ん中に行っていると言うためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.11
Siquidem populus nationum legem quam non audivit, implevit; ut agnosceret Christum quem populus Judaeorum qui legem acceperat, non recepit, nec cognoscendum putavit; quia scriptum est: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit (Esai. I, 3) .
PL 14, 1067A実に、諸民族の民は、聞いたことのない律法を満たした。律法を受けたユダヤ人の民が受け入れず、認めるべきだとも考えなかったキリストを、認めるためである。書かれているからである。「牛は自分の持ち主を知り、驢馬は主人の飼い葉桶を知っている。だがイスラエルは私を知らなかった」(イザヤ1:3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.12
Hic ergo credentium venter est, in quo Spiritus sanctus operatus est, et eum semine spiritali implere consuevit; sicut testificatur in Evangelio Dominus Jesus, qui ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) .
PL 14, 1067Bしたがってこれが信じる者たちの腹であり、そこで聖なる霊が働き、それを霊の種子で満たすのを常としている。福音書で主イエスが証しするとおりである。彼は言う。「私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.13
Ex illo flumine ista sunt flumina, de quo legimus: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5) . De quibus ergo fluunt hujusmodi flumina spiritalia, de his bene dicitur (Psal. XCII, 3 et 4) : Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam.
PL 14, 1067Bこれらの川は、あの川から出る。それについて我々は読む。「川の勢いは神の都を喜ばせる」(詩篇45:5)。したがって、この種の霊の川がその者たちから流れ出る人々について、よく言われている(詩篇92:3、4)。「川は上げた、主よ、川は上げた、その声を」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.22.14
Elevabunt flumina fluctus suos a voce aquarum spiritalium, quae supra coelos Deum laudant.
PL 14, 1067C川は、天の上で神を賛美する霊の水の声から、その波を上げるであろう。