ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XXVI 詩篇43篇講解 第XXVI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1103B · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.26.1

1

Quomodo tamen repellat Deus, qui sequitur versiculus exponit. Quia non progredieris, inquit, Deus in virtutibus nostris. Deus quando non adjuvat, repellere videtur.

PL 14, 1103B

神がどのようにして退けるのかは、続く小節が説き明かす。「神よ、汝は我々の軍勢とともに進み出ないであろう」と〔詩人は〕言う。神は、助けないとき、退けているように見える。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.26.2

2

Unusquisque enim qui adjumenta non sentit divinitatis sibi opitulatione conferri, repulsum se putat atque desertum. Quid est autem quod ait: Non progredieris, Deus?

PL 14, 1103B

神性の助けが自分に授けられているのを感じない者は誰でも、自分は退けられ見捨てられたと思うものである。では「神よ、汝は進み出ないであろう」と言うのは、どういうことか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.26.3

3

Et quid sibi vult quod Deus interdum aut progredi dicitur, aut egredi, aut exsurgere, aut descendere?

PL 14, 1103B

また、神がときに進み出る、あるいは出て行く、あるいは立ち上がる、あるいは降ると言われるのは、何を意味するのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.26.4

4

Non enim corporaliter Deus movetur, aut de aliquo loco exit, aut ad alterum transit, qui supra omnia est: aut vere exsurgit, quasi in aliquo jaceat cubili, vel in aliqua sede corporaliter sedeat; sed haec dicuntur, ut tu intelligas quando et ad quem egredi dicatur, et ad quem exsurgere.

PL 14, 1103B

万物の上にある神は、体をもって動かされるのでも、どこかの場所から出て行くのでも、別の場所へ移るのでもない。また、どこかの寝床に横たわっているかのように本当に立ち上がるのでも、どこかの座に体をもって座っているのでもない。そうではなく、これらのことが言われるのは、神がいつ、誰に向かって出て行くと言われ、誰に向かって立ち上がると言われるのかを、あなたが悟るためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.26.5

5

Legimus enim in hoc ipso psalmo: Exsurge, quare obdormis, Domine (Infra, vers. 25) ? Et considerandum ne quando nostris improbabilibus actibus obdormire videatur; ut in Evangelio legimus, cum adhuc imperfecti essent apostoli, quod his Jesus Christus dormiebat (Matth. VIII, 24) .

PL 14, 1103B

この同じ詩篇に、こう読むからである。「立ち上がれ、なぜ汝は眠るのか、主よ」(下の第25節を見よ)。また、我々の非難に値する行いのゆえに、神が眠っているように見えることがないかを、考えねばならない。福音書に読むとおり、使徒たちがまだ不完全であったとき、イエス・キリストは彼らのもとで眠っていた(マタイ8:24)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.26.6

6

Verum ubi metu naufragii et timore perculsi sunt, Christum excitaverunt dormientem (Ibid., 25) . Perfidis ergo dormit Dominus Jesus, fidelibus vigilat.

PL 14, 1103C

しかし、難破の恐れと畏れに打たれたとき、彼らは眠っているキリストを起こした(マタイ8:25)。それゆえ、主イエスは、信なき者にとっては眠り、信ある者にとっては目を覚ましている。