ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput IV 詩篇38篇講解 第IV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1040D · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.4.1

1

Unde etiam ipse considerans tanta vocis pericula: Dixi: inquit, Custodiam vias meas. Quae sint igitur istae viae hominis, quae magnopere praecavendae, ne quid gravioris offensionis incurrant, admonet nos tantus Propheta diligentius considerare.

PL 14, 1040D

それゆえ、預言者自身も、声の危険がこれほど大きいことを考えて言う。「私は言った、私は私の道を守ろう」と。では、重い躓きに陥らぬよう大いに警戒すべき人間の道とは何なのか。これほどの預言者が、我々にそれをより注意深く考えるよう促している。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.4.2

2

Admonet etiam Salomon ejus filius paternae mentis interpres perspicacius examinare, qui scripsit: Tria mihi sunt impossibilia intelligere, et quartum quod non agnosco.

PL 14, 1041A

その子ソロモンも、父の心の解釈者として、いっそう鋭く吟味するよう促している。彼はこう書いた。「私には理解できないことが三つあり、第四に、私が知らないことがある」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.4.3

3

Vestigium aquilae volantis, et viam serpentis in petra, et semitas navis in pelago navigantis, et vias viri in juventute. Talis via mulieris adulterae, quae postquam egit, abluta nihil egisse se dicit iniquum (Prov. XXX, 18 et seq) .

PL 14, 1041A

「飛ぶワシの足跡、岩の上の蛇の道、海を行く船の進路、そして青年期の男の道である。姦淫する女の道もこのようである。彼女は事を行ってから、身を洗って、何も不正を行っていないと言う」(箴言30:18以下)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.4.4

4

Tria ergo impossibilia sibi esse dixit ad intelligendum, et quartum quod ille habens inter homines sapientiae signaculum, non agnosceret, viarum videlicet viri in juventute processum.

PL 14, 1041A

それゆえ彼は、理解することが自分にはできないものが三つあり、人間の間で知恵の印を持つ彼が知らない第四のものがある、と言った。すなわち、青年期における男の道の進み行きである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.4.5

5

Quarum igitur vel inexplicabilis, vel difficilis agnitio, potest facilis earum esse custodia? Unde non immerito ipse David delictorum juventutis suae non defensionem obtulit, sed oblivionem rogavit.

PL 14, 1041A

では、その認識が説明できないか、あるいは困難なこれらの道を、見守ることが容易でありえようか。だから、ダビデ自身が、自分の青年期の罪について弁明を差し出さず、その忘却を願ったのは、理由のないことではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.4.6

6

Delicta, inquit, juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7) . Non immerito igitur Salomon dixit se non agnoscere quod pater ejus, in quo major Dei gratia fuit, se ignorasse testatus est.

PL 14, 1041B

「私の青年期の罪と、私の無知を、思い出すな」(詩篇24:7)と彼は言う。それゆえ、ソロモンが、自分の父――彼には神の恩寵がより大きかった――が自分は知らなかったと証したことを、自分は知らないと言ったのは、理由のないことではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.4.7

7

Et fortasse delicta juventutis ad fervorem retulit carnis, ignorantiam autem ad verborum prolapsionem, quae non ex sententia nostra, sed impetu quodam et cursu loquendi plerumque funduntur; quod periculosum esse Propheta cognoscens ait: Credidi propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1) .

PL 14, 1041B

そしておそらく彼は、青年期の罪を肉の熱に、無知を言葉の滑り落ちに帰したのであろう。言葉の滑りは、我々の考えからではなく、ある衝動と話す勢いによって、たいていの場合注ぎ出される。預言者は、これが危険であると知って言う。「私は信じた、それゆえ語った」(詩篇115:1)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.4.8

8

Supra fundamentum ergo virtutis vox tuta est; sine fundamento, lubrica. Ideo quasi quodam tubae sono Scripturae divinae electus interpres increpuit: Corde creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) . Fides Credentium principalis est, confessio exsecutionis.

PL 14, 1041B

それゆえ、徳の土台の上では声は安全であり、土台がなければ滑りやすい。だから、聖書の選ばれた解釈者は、いわばラッパの響きのように声を上げた。「人は心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。信じる者においては信仰が第一であり、告白は実行に属する。