Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.4.1
In tribulationibus igitur fundatur Ecclesia, in tempestatibus et procellis, in sollicitudinibus et moerore, in rebus adversis et in fluminibus praeparatur. In quibus fluminibus? Audi dicentem: Elevaverunt flumina vocem suam (Psal. XCII, 3) .
PL 14, 1157Aそれゆえ教会は、苦難の中に基づけられ、嵐と暴風の中、憂慮と悲嘆の中、逆境の中、そして川の中に備えられる。どの川の中にか。語る声を聞け。「川は声を上げた」(詩篇92:3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.4.2
Audi et in Evangelio: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu quem accipiebant credentes in eum (Joan. VII, 38 et 39) .
PL 14, 1157A福音書の中でも聞け。「私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」。これは、彼を信じる者たちが受けようとしている霊について言ったのである(ヨハネ7:38、39)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.4.3
In his ergo fluminibus praeparatur Ecclesia, in quibus profluit Dei gratia. Hi sunt fluvii qui aure percipiunt verbum Dei, et loquuntur; ut verbum infundant pectoribus singulorum.
PL 14, 1157Aそれゆえ教会は、神の恩寵が流れ出るこれらの川の中に備えられる。これらは、耳で神の言葉を受け取り、そして語る川である。各人の胸に言葉を注ぎ込むためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.4.4
Ideoque Scriptura discretionem fecit dicendo: Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, omnes qui habitatis orbem terrae. Possunt omnes audire, non omnes tamen auribus percipere, nisi Electi Dei.
PL 14, 1157Aそれゆえ聖書は区別を設けて言った。「諸国民よ、これを聞け。地の世界に住むすべての者よ、耳で受け取れ」。すべての者が聞くことはできるが、耳で受け取ることができるのは、神の選ばれた者たちのほかにはない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.4.5
Ideoque Salvator dicit: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8) . Illas aures dicit interioris hominis spiritales, cujus et nares legimus, dicente Job: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job XXVII, 3) .
PL 14, 1157Bそれゆえ救い主は言う。「聞く耳のある者は聞け」(ルカ8:8)。これは、内なる人の霊的な耳のことを言っている。その鼻もまた我々は読む。ヨブが言う。「私の鼻にある神の霊」(ヨブ記27:3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.4.6
Non omnes homines has aures, et has nares habent. Alia est enim forma corporis, alia gratiae spiritalis. Qui spiritalis est, audit omnia, dijudicat omnia: animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Hic enim terrigena est, ille coelestis.
PL 14, 1157Bすべての人がこの耳とこの鼻を持つのではない。体の形と、霊的な恩寵の形とは別だからである。霊的な者は、すべてを聞き、すべてを見分ける。しかし生まれながらの人は、神の霊に属することを受け入れない。後者は地から生まれた者であり、前者は天に属する者だからである。