ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XXXIII 詩篇37篇講解 第XXXIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1025B · 11 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.1

1

(Vers. 8, 9, 10, 11.) Denique ipse ait: Quoniam anima mea completa est illusionibus: et non est sanitas in carne mea. Incurvatus sum et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei. Et ante te omne desiderium meum, et gemitus meus non est absconditus a te.

PL 14, 1025B

(第8、9、10、11節)ついに彼自身が言う。「私の魂は惑わしで満ちた。私の肉には健やかさがない。私は曲げられ、はなはだしく低くされた。私は心のうめきのために吠えていた。私の願いはすべて汝の前にあり、私のうめきは汝から隠されていない」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.2

2

Cor meum conturbatum est, et deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum. Advertimus igitur laborem animae majorem esse, quam carnis.

PL 14, 1025B

「私の心はかき乱され、私の力は私を見捨て、私の目の光は私とともにない」。それゆえ、魂の労苦は肉の労苦より大きいことを、我々は知る。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.3

3

Denique quibus anima illusionibus compleatur, intellige; eo quod in tentationibus diabolus ei videatur illudere et insultare quasi graviter laboranti. Symmachus tamen ait lumbos, in quibus seminaria sunt generationis humanae.

PL 14, 1025C

さて、魂がどのような惑わしで満たされるのかを理解せよ。試みにおいて、悪魔が、ひどく苦しんでいる者をあざけり、からかうように見えるからである。しかしシュンマコスは〔「魂」とあるところを〕「腰」と言う。そこに人類の生殖の種がある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.4

4

Unde praecinctos lumbos habere te praecipit Sapientia Dei (Luc. XII, 35) ; ne tua castimonia resolvatur.

PL 14, 1025C

それゆえ神の知恵は、あなたが腰に帯を締めていることを命じる(ルカ12:35)。あなたの貞潔が解けてしまわないようにである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.5

5

Denique ut scias quia in lumbis sunt libidinis commotiones, quae plerumque excitantur a diabolo; quando contendit dissipare membra Christi, et facere membra meretricis: Ecce, inquit, fortitudo ejus in lumbis, et virtus ejus in utero (Job. XL, 11) .

PL 14, 1025C

さらに、腰には、悪魔によってしばしばかき立てられる肉欲の動きがあることを、あなたが知るために言う。悪魔はキリストの肢体を引き裂き、娼婦の肢体にしようとするのである。「見よ、その力は腰にあり、その力は腹にある」とある(ヨブ記40:11)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.6

6

In lumbis viri semina sunt, in utero autem feminae. Illudit ergo diabolus in his, ut faciat adulterium, incestum, fornicationem. Et ideo qui fornicatur, in corpus suum peccat, non extra corpus.

PL 14, 1025C

男の腰には種があり、女の腹にもある。そこで悪魔はそれらにおいてあざけり、姦淫、近親相姦、淫行を行わせる。それゆえ、淫行をする者は自分の体に対して罪を犯すのであり、体の外にではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.7

7

Primum, quia infirmatur caro, quae libidinibus diffluit, et non servat moderamina castitatis; deinde quoniam seminaria quae debent soboli proficere procreandae, inquinamentum corporis, non fructum posteritatis operantur.

PL 14, 1025D

第一に、肉欲に流れ、貞潔の節度を守らない肉が弱るからである。第二に、子孫を生み出すのに役立つはずの種が、体の汚れを生み出し、後の世の実りを生み出さないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.8

8

Inde itaque dicuntur illusiones fortasse, quod in his corporis aestus sine coitus celebritate frequenter illudat.

PL 14, 1025D

こうして、これらが「惑わし」と呼ばれるのは、おそらく、体の熱が、性交を行わなくても、これらにおいてしばしば惑わすからであろう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.9

9

Unde bene Septuaginta viri animae illusiones dixerunt; eo quod diabolus affectus alicujus illudens, in vanum studeat vires ejus effundere, virtutemque vacuare, resolvere fortitudinem. Ideoque alibi ait: Et renes mei resoluti sunt (Psal. LXXII, 21) .

PL 14, 1025D

それゆえ七十人訳者が「魂の惑わし」と言ったのは適切である。悪魔は、ある心の動きをあざけり、むなしくその力を流し出し、その強さを空にし、その力強さを解こうと努めるからである。だから別の箇所で言う。「私の腎は解けた」(詩篇72:21)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.10

10

In quo nos etiam beatus confirmat Apostolus, quod non illusiones animae, non carnis infirmitatem metuere debeamus; quia et animae et corporis nostri Christus est virtus, qui curat aegrotos, quasi medicus: confirmat invalidos, quasi omnium fortitudo.

PL 14, 1026A

この点で、幸いな使徒も我々を力づける。我々は、魂の惑わしも肉の弱さも恐れてはならない。我々の魂と体の力はキリストであり、病人を医者のように癒やし、弱い者をすべての者の力として強めるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.33.11

11

Denique etsi foris homo noster corrumpitur; sed renovatur interior de die in diem (II Cor. IV, 16) .

PL 14, 1026A

ついに、「たとえ我々の外なる人は衰えても、内なる人は日々新たにされる」(二コリント4:16)。