Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.1
Sed forte dicas: Et persecutores ceciderunt retrorsum. Sic enim scriptum est (Joan. XVIII, 6) , quia principes sacerdotum, quos adduxerat proditor Judas, et caeteri qui ad comprehendendum advenerant Dominum Jesum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
PL 14, 1081Bしかしあなたはおそらく言うであろう。迫害者たちも後ろへ落ちたではないか、と。確かにそう書かれている(ヨハネ18:6)。裏切り者ユダが連れてきた大祭司たち、そして主イエスを捕らえに来た他の者たちは、後ろへ退き、地に倒れたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.2
Hoc est quod et ego dico, quia super peccatores voluit cadere, non super justos; justus enim medico non indiget, sed peccatores. Si apostolorum umbra sanabat; quanto magis caro Christi quos tangit, a morte defendit!
PL 14, 1081Bこれこそ私も言うことである。彼は義人たちの上にではなく、罪人たちの上に落ちようとしたのである。義人は医者を必要とせず、罪人が必要とするからである。使徒たちの影が癒したのなら、キリストの肉は、触れた者たちを、どれほどいっそう死から守ることか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.3
Denique leprosum tetigit, et sine dilatione mundavit. Ut scias autem qui legis, quia et persecutores suos voluit liberare, testem Christi interroga.
PL 14, 1081B実に、彼は重い皮膚病の人に触れ、ただちに清めた。しかし、これを読むあなたが、彼が自分の迫害者たちをも解放しようとしたことを知るために、キリストの証人に尋ねよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.4
Nam cum inveheretur Petrus in Judaeos, quod principem vitae interfecissent, remedium demonstravit; ut agerent poenitentiam, remitti sibi peccatum quod admiserant, mererentur.
PL 14, 1081Cペトロがユダヤ人たちに対し、命の君を殺したと激しく責めたとき、彼は薬を示した。悔い改めて、犯した罪が赦されるにふさわしくなるように、と。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.5
Quid autem dubitas, quod ideo cecidit, ut resuscitaret; cum ipse dixerit: Percutiam et sanabo (Deut. XXXII, 19) ? Verborum tamen videto distantiam.
PL 14, 1081Cまた、彼が復活させるために落ちたことを、なぜあなたは疑うのか。彼自身が「私は打ち、そして癒す」(申命記32:19)〔ミーニュの引照は申命記32:19。申命記32:39 に当たる〕と言ったのに。しかし言葉の違いを見よ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.6
In Genesi habetur: Cadet eques retrorsum, salutem exspectans a Domino (Gen. XLIX, 17) ; hoc est, ut oculos non avertat, actio mentem propriam non reflectat, resurrectionis suae praerogativam vindicet, et divina se resuscitet potestate.
PL 14, 1081C創世記にはこうある。「騎手は後ろへ落ち、主から救いを待つ」(創世記49:17)。すなわち、目をそらさず、行為が自らの精神を振り向かせず、自らの復活の先んじる特権を主張し、神の力によって自らを復活させる、ということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.7
Hic autem habetur: Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram (Joan. XVIII, 6). Qui terrenus est, in terram cadit: qui coelestis, coelo inhaeret.
PL 14, 1081Cしかしここ〔ヨハネ〕にはこうある。「後ろへ退き、地に倒れた」(ヨハネ18:6)。地に属する者は、地に倒れる。天に属する者は、天に固着する。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.8
Et si corpore cadit, virtute non cadit: nec iis quae sua sunt, sed quae sursum semper intendit; semper enim ad Patrem respicit, ut ejus circa nos impleat voluntatem.
PL 14, 1081Dまた、体においては落ちても、力においては落ちない。自分に属するものにではなく、常に上にあるものに向かっているからである。常に父を見つめ、我々に関する父の意志を成し遂げるのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.9
Utinam et isti non abiissent retrorsum, sed Christum excepissent! sicut excepit Joseph, et sepelivit eum in monumento novo.
PL 14, 1081Dああ、彼らもまた後ろへ退かず、キリストを迎え入れていたなら。〔アリマタヤの〕ヨセフが迎え入れ、彼を新しい墓に葬ったように。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.10
Qui fidelis est, in terram non cadit: qui infidelis, cadit et descendit in inferiora terrarum; sicut scriptum est: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16) .
PL 14, 1081D信仰ある者は、地に倒れない。信仰なき者は、倒れて地の底へ降る。「生きたまま冥界に下れ」(詩篇54:16)と書かれているとおりである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.11
Ergo persecutor super terram, et in infernum cadit: Christus super resurrecturos, Christus super petram, Christus super Ecclesiam. Audi quomodo super Ecclesiam cadat. Retro erat Petrus, et sequebatur eum cum a Judaeis ad Caiphae domum Synagogae principis duceretur.
PL 14, 1082Aしたがって迫害者は、地の上に、また冥界に落ちる。キリストは、復活する者たちの上に、キリストは岩の上に、キリストは教会の上に〔落ちる〕。教会の上にどのように落ちるかを聞け。後ろにいたのはペトロであり、キリストがユダヤ人たちによって、会堂の長カヤファの家へ連れて行かれたとき、彼に従っていた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.12
Ipse est Petrus cui dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) . Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia: ubi Ecclesia, ibi nulla mors; sed vita aeterna.
PL 14, 1082A彼こそ、キリストが「汝はペトロである。私はこの岩の上に、私の教会を建てる」(マタイ16:18)と言った、そのペトロである。したがってペトロのいるところに教会があり、教会のあるところに死は少しもなく、永遠の生命がある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.30.13
Et ideo addidit: Et portae inferi non praevalebunt ei: et tibi dabo claves regni coelorum (Ibid.) . Beatus Petrus, cui non inferorum porta praevaluit, non coeli porta se clausit; sed e contrario destruxit inferni vestibula, patefecit coelestia. In terris itaque positus coelum aperuit, inferos clausit.
PL 14, 1082Aだから彼は加えた。「そして冥界の門は、これに打ち勝たない。そして汝に、私は天の国の鍵を与える」(マタイ16:18)。幸いなペトロ、彼には冥界の門が打ち勝たず、天の門も閉ざされなかった。むしろ反対に、冥界の前庭を打ち壊し、天のものを開いた。それゆえ地に置かれながら、天を開き、冥界を閉じたのである。