Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.38.1
Sed iterum forsitan te moveat, quomodo quinque libros asseram, cum unum Psalterium sit. Sed etiam Evangelium unum est, et quatuor libros esse negare non possumus.
PL 14, 1085Cしかし、詩篇は一つなのに、なぜ私が五つの書と主張するのかと、あなたはまた惑うかもしれない。だが福音もまた一つであり、しかも四つの書があることを我々は否定できない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.38.2
Unum autem Evangelium esse, et alibi (Lib. I in Lucam, in prooemio) , ni fallor, intimavimus; et si iterum exigitur, facile possumus edocere, cum Salvator dixerit: Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium (Matth. XXVI, 13) .
PL 14, 1085C福音が一つであることは、別の箇所(『ルカによる福音書講解』第1巻、序)でも、思い違いでなければ、すでに示した。もしふたたび求められるなら、容易に教えうる。救い主が「アーメン、私は汝らに言う。この福音が宣べ伝えられるところはどこでも」(マタイ26:13)と言ったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.38.3
Et Apostolus: Miror quod sic tam cito transferimini in aliud Evangelium, quod non est aliud; nisi aliqui sunt qui vos pervertunt (Galat. I, 6 et 7). Et alibi: Notum enim facio vobis, fratres, Evangelium (I Cor. XV, 1) .
PL 14, 1085Cまた使徒は言う。「私は驚く。汝らがこうも早く、別の福音へと移っていることに。それは別のものではなく、ただ汝らを惑わす者たちがいるだけである」(ガラテヤ1:6、7)。また別の箇所では、「兄弟たちよ、私は汝らに福音を知らせる」(一コリント15:1)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.38.4
Nec usquam habes aliter de corpore isto quatuor librorum, nisi Evangelium significatum. Denique quia unum corpus est etiam psalmorum, Scriptura dixit: In decachordo psalterio, cum cantico in cythara (Psal. XCI, 4) . Sed iterum quia quinque libri sunt, dixit alibi: In vasis psalmorum (Psal. LXX, 22) .
PL 14, 1086Aこの四つの書という体について、あなたはどこにも、〔一つの〕「福音」として示される以外の言い方を見いださない。さらに、詩篇もまた一つの体であるから、聖書は言った。「十弦のプサルテリウムで、竪琴を伴う歌とともに」(詩篇91:4)。しかし五つの書があるので、ふたたび別の箇所で言った。「詩篇の器で」(詩篇70:22)。