ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XLIX 詩篇43篇講解 第XLIX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1112A · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.49.1

1

Tamen ne penitus refugisse videamur, consideremus qui vicini tribubus fuerint Judaeorum. Nam ut vetera recenseamus, Philisthiim tribui Judae finitimi habebantur: et alio latere iidem tribui Ruben appropinquabant.

PL 14, 1112A

とはいえ、完全に避けたと見えないように、ユダヤ人の諸部族の隣人であった者たちが誰であったかを考えよう。昔のことを数え上げるなら、ペリシテ人はユダ族の隣接者とされており、また別の側では、同じ者たちがルベン族に接していた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.49.2

2

Ammonitae quoque in deserto erant: et qui erant in finibus Tyri et Sidonis, Galilaeae copulabantur; hoc est, tribui Zabulon, et tribui Nephthalim, quae erant in Galilaea; sicut Esaias dixit: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem (Esai. IX, 1) .

PL 14, 1112B

アンモン人も荒れ野にいた。またティルスとシドンの境にいた者たちは、ガリラヤに接していた。すなわち、ガリラヤにあったゼブルン族とナフタリ族に接していたのである。イザヤが言ったとおりである。「ゼブルンの地とナフタリの地、ヨルダンの向こうの海の道」(イザヤ9:1)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.49.3

3

Unde potest quis colligere, quae proprietas uniuscujusque singularum fuerit tribuum, ut certis quibusque finitimis jungerentur; quo paulatim etiam gentibus infunderetur cognitio coelestium sacramentorum.

PL 14, 1112B

ここから、それぞれの部族のどのような固有の性質のゆえに、それらがそれぞれ定まった隣人たちと結びつけられたかを、人は推し量りうる。それは、少しずつ諸国民にも天の秘義の認識が注ぎ込まれるためであった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.49.4

4

Quod utique potest intelligi de illa muliere Chananaea, quae exivit de finibus suis; ut Domino Jesu occurreret transeunti, et posthabitis simulacris suis, adoraret verum salutis auctorem: cui testimonium dedit Dominus noster Jesus Christus, quod magna esset fides ejus.

PL 14, 1112B

このことは、確かに、あのカナンの女について理解しうる。彼女は自らの境から出て、通り過ぎる主イエスに出会い、自らの偶像を顧みずに、救いの真の創始者を拝した。我々の主イエス・キリストは、彼女の信仰が大きいことを証しした。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.49.5

5

Resplendebat quidem jam gratia Evangelii, et praesentiae lumen augustae: sed tamen quia sponte exivit, et misericordiam postulavit, et Dominum pia voce confessa est, et quasi fastidio habita, in clamore petitionis propriae perseveravit; non mediocrem praerogativam accepit istiusmodi mulier, quae prima exivit de gentium nationibus, et perseveranti obsecratione tantum Domini testimonium meruit reportare.

PL 14, 1112C

確かに、福音の恩寵と、尊い臨在の光は、すでに輝いていた。しかし、彼女は自ら進んで出て、慈しみを求め、敬虔な声で主を告白し、いわば疎んじられたようにされても、自らの願いの叫びに固執し続けた。このような女は、諸国民の諸民族から最初に出た者として、並々ならぬ特権を受け、粘り強い嘆願によって、主のこれほどの証しを受けて持ち帰るにふさわしくされた。