Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.84.1
Denique ipsa oratio sancti Jonae docet Dominicae passionis esse mysteria, cum dixit: Clamavi, inquit, ad Dominum meum in tribulatione mea, et audivit me de ventre inferni (Jonae II, 3) . Vides quia inferni ventrem dixit, non ceti?
PL 14, 1129Cさらに、聖なるヨナの祈りそのものが、主の受難の奥義を教えている。彼は言った。「私は苦難の中で私の主に叫び、主は冥界の腹の中から私の声を聞いた」(ヨナ2:3)。彼が言ったのは鯨の腹ではなく冥界の腹であることが、あなたには分かるか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.84.2
Dominus autem non in cetum, sed in infernum descendit; ut et illi qui in infernis erant, a perpetuis vinculis solverentur. Denique plerique etiam resurrexerunt.
PL 14, 1129Cところが主は、鯨の中ではなく冥界に下った。それは、冥界にいた者たちも永遠の鎖から解かれるためである。実際、多くの者が復活もした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.84.3
Quae autem flumina circumdederunt Jonam, aut de qua abysso dixit Jonas: Abyssus circumdedit me novissima, mersit caput meum in fissuras montium; descendi in terram, cujus serae sunt continentes aeternales (Ibid., 6 et 7) ?
PL 14, 1129Cでは、どの川がヨナを取り巻いたのか。また、ヨナはどの深淵について言ったのか。「最も深い淵が私を取り巻き、山々の裂け目に私の頭は沈んだ。私は、その閂が永遠の隔てである地に下った」(ヨナ2:6、7)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.84.4
Utique hoc ad personam Jonae non quadrat, et convenit. Filius autem Dei descendit in fissuras montium, quando descendit in tumulum; ipsum enim Joseph, sicut Evangelium docet (Matth. XXVII, 60) , posuit in monumento suo novo, quod excidit in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti.
PL 14, 1129Cこれは確かにヨナその人には当てはまらず、合いもしない〔non は quadrat と convenit の両方にかかると取った〕。神の子は、墓に下ったとき、山々の裂け目に下ったのである。ヨセフが、福音書の教えるとおり(マタイ27:60)、岩に掘った自分の新しい墓に彼を納め、墓の入口に大きな石を転がしておいたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.84.5
Denique et in alio libro: Posuit, inquit, eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus erat (Joan. XIX, 41) .
PL 14, 1130Aさらに別の書にも言う。「まだ誰も納められたことのない、掘られた墓に彼を納めた」(ヨハネ19:41)。