ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LIX 詩篇43篇講解 第LIX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1116D · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.59.1

1

In parabola ergo Dominus ostendit se Judaeis: sed non intellexerunt parabolam; quia medicum non receperunt, qui curaret animas laborantium, et omni aegritudine et inaequalitate incommoditatis absolveret.

PL 14, 1116D

それゆえ主は、たとえ話のうちに自らをユダヤ人たちに示した。だが彼らはたとえ話を理解しなかった。苦しむ者たちの魂を癒し、あらゆる病と、不調による不均衡から解き放つ医者を、受け入れなかったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.59.2

2

Factus est etiam in parabolam, quia carnem suscepit, quam crucifixerunt Judaei, non intelligentes parabolam spiritalem. Eo usque enim non intellexerunt, ut cum auctorem vitae crucifigerent, et suspensam in cruce cernerent carnem Domini salutarem, moverent caput.

PL 14, 1117A

彼はまた、たとえ話となった。ユダヤ人たちが十字架につけた肉を、彼が受けたからである。彼らは霊的なたとえ話を理解しなかった。命の創始者を十字架につけ、十字架に掛けられた主の救いの肉を見ながら、頭を振るほどにまで、理解しなかったのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.59.3

3

Nam si intellexissent, utique non insultassent, sed ingemuissent. Et tamen ipsa commotio capitis illis in similitudinem cessit; ut non hoc significaret quod illi sentiebant, sed quod mysteria declarabant.

PL 14, 1117A

もし理解していたなら、確かに嘲りはせず、うめいたであろう。それでも、この頭を振ることそのものが、彼らにとっては似姿となった。それは、彼らが思っていたことではなく、奥義が示していたことを意味した。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.59.4

4

Illi enim secundum vulgi usum insultantes Domino movebant caput suum; sicut qui justis insultare desiderant, si forte eos viderint in hoc saeculo fatigari, movent caput.

PL 14, 1117A

彼らは、群衆の習いに従って主を嘲りながら自分の頭を振ったのである。それは、義人を嘲りたがる者たちが、もしこの世で義人が疲れているのを見かけたなら、頭を振るのと同じである。