Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.50.1
Magis ergo hic misericordia praedicatur: quoniam qui venit quaerere quod perierat, nec stillicidium illud quasi vile contempsit, et allevavit momentum staterae; et sputo illi substantiam boni corporis donans, dignatus est omnes gentes in unum corpus Ecclesiae congregari.
PL 14, 948Bそれゆえここでは、むしろ慈しみが宣べ伝えられている。失われたものを探すために来た者は、あの一滴を卑しいものとして軽んじず、秤の傾きを持ち上げ、あの唾に善い体の実体を与え、すべての諸国民が一つの体、すなわち教会へと集められることを良しとしたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.50.2
Inter gentes autem et Israel annumerari potest nequaquam expers divinae ejus justitiae; quia ipse Moyses dixit de Israel: Ecce populus sapiens, et disciplinae tenax, gens magna (Deut. IV, 6) .
PL 14, 948Bところで諸国民の中には、神の正義と決して無縁でないイスラエルも、数えられうる。モーセ自身が、イスラエルについてこう言ったからである。「見よ、知恵ある民、教えを堅く守る民、大いなる国民」(申命記4:6)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.50.3
Et ut scias quia supra meritum nostrum Dei bonitas redundavit, Apostolus hunc propheticum locum interpretatus ait: Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32 et seq.) ; et subjunxit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!
PL 14, 948Cまた、神の善性が我々の功績を超えて溢れたと知るために、使徒はこの預言の箇所を解釈してこう言う。「神はすべての者を不信のうちに閉じ込めた、すべての者を憐れむためである」(ローマ11:32以下)。そして付け加えた。「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ。その裁きはなんと窮めがたく、その道はなんと辿りがたいことか。」
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.50.4
Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit: aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
PL 14, 948C「実に、誰が主の思いを知っていたか。誰が主の助言者であったか。あるいは、誰が先に主に与え、報いを受けるだろうか」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.50.5
Hunc autem locum praemittens Propheta ait: Sic omnes gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt (Esai. XL, 15) , et reliqua, ut cognoscas intellectum istum cum interpretatione Apostolica convenire.
PL 14, 948Cところで預言者は、この箇所を先に置いたうえで、こう言う。「すべての諸国民は、水がめからしたたる一滴のように見なされた」(イザヤ40:15)、以下略。この解釈が使徒の解釈と一致することを、あなたが知るためである。