ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XXXV 詩篇43篇講解 第XXXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1106C · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.35.1

1

Unde bene Theodotion dixit: Et qui oderant nos, exsultabant super nos; insultatio enim inimicorum non affert praejudicium bonis mentibus, sed nec direptio inimicorum.

PL 14, 1106C

それゆえテオドティオンは適切にこう言った。「そして我々を憎んでいた者たちは、我々のことで歓喜していた」。敵の嘲りは、善き心に何の損害ももたらさず、敵の略奪もまたそうだからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.35.2

2

Ideoque sanctus dicit, qui certus est quod direptio sibi obesse non possit: Quis nos separabit a charitate Christi?

PL 14, 1106D

そこで、略奪が自分に害を与ええないと確信している聖なる者は言う。「誰が我々をキリストの愛から引き離すのか」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.35.3

3

Tribulatio, an angustia? et caetera: Sed in his omnibus superamus et supervincimus per eum qui dilexit nos: scientes quod neque mors, neque vita, neque angelus, neque Potestates, neque praesentia, neque futura . . . . separare nos possint a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35 et seq.) .

PL 14, 1106D

「艱難か、苦悩か」など。「しかしこれらすべてにおいて、我々は、我々を愛した彼によって勝ち、勝ち過ぎている。死も、生も、天使も、能天使も、現在のものも、未来のものも……、我々を、我々の主キリスト・イエスにある神の愛から引き離しえないと、我々は知っているからである」(ローマ8:35以下)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.35.4

4

Ergo qui talis est, non separatur a Christo. Unde etiamsi corporaliter diripiatur, spiritaliter tamen liber est: et non solum direptioni obnoxius non est, sed etiam rapinam sibi laudabilem quaerit; sicut illi de quibus scriptum est: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12) .

PL 14, 1106D

それゆえ、そのような者は、キリストから引き離されない。したがって、たとえ体において略奪されても、霊においては自由であり、略奪を受けないばかりか、自らのために称賛に値する奪取をさえ求める。次のように書かれている人々がそうである。「洗礼者ヨハネの日々から、天の国は迫られ、迫る者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.35.5

5

Victor est itaque qui in terrenis positus captivus perfidiae esse non novit; nec solum ei non diripitur quod praeclarum est, sed magis ipse diripit quod aeternum est.

PL 14, 1107A

こうして、地上のものの中に置かれながら、信なさの虜となることを知らない者は勝利者である。その者からは、輝かしいものが奪い取られないばかりか、むしろその者自身が、永遠のものを奪い取る。