Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.25.1
Nec defuit qui manus lavaret dicens: Innocens sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII, 24) ; in quo se Pilatus non diluit, sed inquinavit: et implicavit, non exuit. Nam etsi nullum pondus in perditorum judiciis, tamen vinculum majus in confessionibus.
PL 14, 1177B手を洗って言う者にも事欠かなかった。「私はこの義人の血について潔白である」(マタイ27:24)。この言葉でピラトは自分を洗い清めたのではなく、汚したのであり、巻き込まれたのであって、脱したのではない。滅びた者たちの判断には何の重みもないが、告白にはより大きな縛りがあるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.25.2
Justos enim non aliena absolvit sententia, sed sua vita: injusti se ipsos vehementius suis vocibus alligant, qui alios alligare non possunt. Tamen ne huic quoque deesse confessio propria videretur, juravit ut pejeraret.
PL 14, 1177C義人を放免するのは他人の判決ではなく自分の生き方であり、不義な者は、他人を縛ることができなくとも、自分の言葉によって自分自身をいっそう強く縛る。それでもなお、この者にも自らの告白が欠けているように見えないために、偽って誓うために誓った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.25.3
Lavit manus, cum Evangelium tangeret: ne quid deesset exemplo. Lavit aqua manus, ut sceleratius inquinaret innocentis sanguine. Nec Herodes defuit, cui alter Pilatus se placiturum credidit, si captum principem destinasset.
PL 14, 1177C彼は福音書に触れながら手を洗った。先例に欠けるところがないようにである。水で手を洗ったが、それは無実の者の血でいっそう罪深く汚すためであった。ヘロデにも事欠かなかった。もう一人のピラトは、捕らえた君主を送れば彼の意に適うと信じた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.25.4
Quid illud quoque dicam, quod is quoque vestem dealbatam indutus est ad illudendum: postea quoque regia veste donatus est ad moriendum; ne amisisse honorem debitum videretur?
PL 14, 1177Cさらに、あの者〔is が誰を指すかは定かでない。殺された皇帝グラティアヌスと取った〕もまた、嘲りのために白い衣を着せられ、のちには死ぬために王の衣を与えられたということを、どう言おうか。受けるべき栄誉を失ったと見えないためであった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.25.5
Nam etsi scelere interiit, jus tamen collatae sibi potestatis etiam mortuus reservabat, eorum ipsorum a quibus negabatur, vel ministerio, vel assensu.
PL 14, 1178A彼は罪によって滅んだが、それでも死してなお、自分に授けられた権能の権利を、彼を否認したまさにその者たちの奉仕か同意によって保っていたのである。