ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput LVII 詩篇37篇講解 第LVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1037C · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.57.1

1

Et vide processum. Primo petit argui; postea, quod majus est, corripi. Deinde non solum confitetur peccata sua, sed etiam enumerat et accusat; non vult enim latere sua delicta.

PL 14, 1037C

その進み方を見よ。まず彼は責められることを求め、のちに、より大きなこととして、叱られることを求める。さらに、自らの罪を告白するだけでなく、数え上げ、告発もする。自らの罪が隠れることを望まないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.57.2

2

Nam ut febres cum in alto sunt, non queunt mitigari; cum foras erumpunt, spem afferunt desinendi: ita peccatorum morbus dum tegitur, inardescit; si confessionibus proditur, evaporat.

PL 14, 1037D

熱が深部にあるあいだは和らげられず、外に噴き出すときは、終わる望みをもたらす。それと同じく、罪の病は、覆われているあいだは燃え上がり、告白によって明らかになれば蒸散する。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.57.3

3

Et ideo justus accusator est sui in principio sermonis, priusquam contagio ulceris serpat intrinsecus; gravat enim conscientiam memoria delictorum, nisi medicina poscatur.

PL 14, 1038A

それゆえ義人は、話の初めに自らの告発者となる。潰瘍の伝染が内側に広がらぬうちにである。薬が求められなければ、罪の記憶が良心を重くするからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.57.4

4

Et si differt medicus, aeger offerre se debet, ut citius secetur; sicut offerebat se David in flagella Domini dicens: Redde mihi duplicia peccata, dummodo hic vindices; noli me deserere, noli avertere faciem tuam a me; noli dedignari atque horrescere fetorem vulnerum meorum.

PL 14, 1038A

そして、医者が遅れるなら、病人は早く切開されるよう自ら身を差し出すべきである。ダビデが主の鞭に身を差し出したように。彼は言った。「私に罪を二倍にして返せ、ただしここで報復せよ。私を捨てるな、汝の顔を私から背けるな。私の傷の悪臭を、軽んじ、おぞましがるな」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.57.5

5

Et Job servulus tuus percussus erat ulcere a pedibus usque ad caput, et remedium suae sanitatis invenit; licet illud vulnus virtutis fuerit, istud erroris. Fetebant vulnera, quae medici curare non possent.

PL 14, 1038A

汝の小さな僕ヨブもまた、足から頭まで潰瘍で打たれ、自らの健全の薬を見いだした。ただし、あの傷は徳の傷であり、この私の傷は過ちの傷であったが。医者が癒やしえない傷が悪臭を放っていた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.57.6

6

Locutus es, Domine, mysteria sacramentorum tuorum, manifestasti venena serpentis; et solius sermonis tui medicamento servi tui curata sunt vulnera, quia tu eum non deseruisti; et non derelinquas me, Domine, ne discesseris a me.

PL 14, 1038A

主よ、汝は汝の秘義の奥義を語り、蛇の毒を明らかにした。そして汝の言葉だけの薬によって、汝の僕の傷は癒やされた。汝が彼を見捨てなかったからである。そして私を見捨てるな、主よ、私から離れるな。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.57.7

7

Homines me dereliquerunt; quia sordent illis vulnera mea, quae pietati tuae putavi esse reseranda. Illi dicunt: Exi a nobis, quia peccator es tu; discede, ne nos polluas.

PL 14, 1038B

人々は私を見捨てた。私の傷が彼らには汚らわしいからである。私はそれを汝の慈愛に開くべきだと考えた。彼らは言う。「我々から出て行け、あなたは罪人だからだ。去れ、我々を汚すな」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.57.8

8

Tu autem, Domine, curas, et non pollueris; adjuvas, et non contaminaris; quia Deus salutis meae es, Domine, et manus tua non perdere, sed sanare consuevit.

PL 14, 1038B

だが汝は、主よ、癒やしても汚れず、助けても汚されない。汝は私の救いの神だからである、主よ。汝の手は、滅ぼすのではなく癒やすのが常である。