Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.28.1
Unde addidit: Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Quid est, ibi? Utrum ubi est superbia, ubi est manus peccatorum? An ubi stabant, ubi erant ante plantati; ibi ceciderunt? An in vicino, an in continenti, quasi in ipso tempore, in ipso loco?
PL 14, 965Bそこで彼は付け加えた。「そこで不法を行う者たちは倒れた」。「そこで」とは何か。傲慢のあるところ、罪人たちの手のあるところか。それとも、彼らが立っていたところ、以前に植えられていたところ、そこで倒れたのか。あるいは近くで、すぐに続いて、いわばその同じ時、同じ所でなのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.28.2
Et videtur ambiguum. Sed alibi docemur qui sit ibi, ubi dicitur: Ibi dolores sicut parturientis (Psal. XLVII, 8) . Bonus dolor ei cui partus est fidei, quo Christus in Ecclesia formatur, et nascitur. Et alibi dicit: Memor ero Rahab, et Babylonis scientibus me.
PL 14, 965Cこれは曖昧に見える。しかし、別の箇所で、「そこ」とは何かを我々は教えられる。「そこに、産む女のごとき苦しみがある」(詩篇47:8)〔引照は刷られたまま写す。この句は詩篇47:7 にある〕。信仰の出産をもつ者にとって、これは善い苦しみである。それによってキリストは教会の中で形づくられ、生まれる。また別の箇所で彼は言う。「私はラハブとバビロンを、私を知る者たちのために思い起こす」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.28.3
Etenim alienigenae, et Tyrus et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi (Psal. LXXXVI, 4) ; id est, ubi scientes me, ubi fundamenta in motus sanctis, ibi et alienigenae; quia et ipsi in me putaverunt esse credendum.
PL 14, 966A実際、異国人も、ティルスも、エチオピア人の民も、これらの者はそこにいた(詩篇86:4)。すなわち、私を知る者たちのいるところ、聖なる山々に基のあるところに、異国人もまたいた。彼らもまた、私を信ずべきだと考えたからである〔底本は fundamenta in motus sanctis。詩篇86:1「その基は聖なる山々にある」により、in montibus(山々に)と読む〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.28.4
Ibi ergo ceciderunt, ubi magis stare debuerunt; quia et in paradiso cecidit Adam, et Christus in ruinam venit, et in resurrectionem, ut ruina sit perfidorum: justorum autem et fidelium resurrectio.
PL 14, 966Aそれゆえ彼らは、もっとも立っているべきところで倒れたのである。アダムも楽園で倒れ、キリストも倒れと復活のために来た。不信の者たちにとっては倒れとなり、義人と信仰ある者たちにとっては復活となるように。