Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.24.1
(Vers. 14.) Plus adjicit: Ecce, inquit, gladium evaginaverunt peccatores, extenderunt arcum suum, ut dejiciant pauperem et inopem. Quis est gladius peccatoris, nisi contrarius gladio Spiritus sancti?
PL 14, 978C(第14節)彼はさらに加える。「見よ、罪人たちは剣を抜き、弓を引き絞った、貧しい者と乏しい者を打ち倒すために」。罪人の剣とは、聖なる霊の剣に対立するもの以外の何であろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.24.2
Docuit hunc Scriptura me gladium; docuit Apostolus dicens, quia habemus loricam justitiae, et scutum fidei, et galeam salutis, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 14 et seq.) . Ergo verbum Dei gladius Spiritus sancti est.
PL 14, 978C聖書はこの剣を私に教えた。使徒も教えて言う、我々は正義の胸当てと、信仰の盾と、救いの兜と、霊の剣、すなわち神の言葉を持っている、と(エフェソ6:14以下)。したがって神の言葉は、聖なる霊の剣である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.24.3
E contrario utique gladius spiritus nequissimi, verbum est malum. Hoc gladio Petrus apostolus Ananiam et Saphiram sermonis sui quasi quodam ense percussit; hoc gladio Paulus Elimae adversanti disputationibus suis, oculorum lumen eripuit, et noctem caecitatis infudit.
PL 14, 978Dこれと反対に、最も邪悪な霊の剣は、悪しき言葉である。この剣で使徒ペトロは、自らの言葉をいわば剣として、アナニアとサフィラを打った。この剣でパウロは、議論で逆らうエリマから目の光を奪い、盲目の夜を注ぎ込んだ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.24.4
Considera nunc mihi jurgantes peccatores, atque acerba jactantes insolentiae, et criminationum opprobria proferentes; nonne, si eos audias, dices: Gladium evaginaverunt peccatores; quando sermo turpis tamquam de vagina petulanti ex ore profertur, quem cohiberi par fuit et recondi?
PL 14, 979Aさて、争う罪人たちを私のために考えよ。彼らは横柄さの辛辣な言葉を投げつけ、非難の侮辱を口にしている。彼らの言うことを聞けば、あなたは「罪人たちは剣を抜いた」と言うのではないか。あたかも鞘から抜くように、卑しい言葉が放埒な口から出されるとき、その言葉は抑えられ、しまわれるのがふさわしかったのに。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.24.5
Similiter ut gladius verbum Dei dicitur, et idem sermo est peccatoris: ita et arcus quem extendunt peccatores, mens eorum est; et sagitta quam jaciunt, sermo est venenatus.
PL 14, 979A神の言葉が剣と呼ばれ、罪人の言葉もまた同じく剣であるように、罪人たちが引き絞る弓もまた彼らの精神であり、彼らが放つ矢は毒を帯びた言葉である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.24.6
Sicut enim sagitta est Christus, qui est Verbum Dei, cui dicitur: Posui te sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2), quae profertur ex pharetra Dei: ita sagittae sunt perfidorum, quae arcu quodam iniquitatis emissae incautum vulnerant innocentem, nisi ignita eorum jacula scuto fidei repellantur.
PL 14, 979A神の言葉であるキリストが矢であり、彼に「私は汝を選ばれた矢として置いた」(イザヤ49:2)と言われ、それが神の矢筒から取り出されるように、不信の者たちの矢もあり、それは不法という弓から放たれて、用心のない無実の者を傷つける。ただし、彼らの燃える投げ槍が信仰の盾で撃ち返されるなら、その限りではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.24.7
Et ideo sollicitus esse debes miles in praelio; quia pugna tibi non solum adversus carnem et sanguinem est, sed adversus ipsas quoque nequitias spiritales quae non videntur.
PL 14, 979Bそれゆえあなたは、戦場の兵士として警戒していなければならない。あなたの戦いは、肉と血に対してだけでなく、目に見えない霊的な邪悪そのものに対してでもあるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.24.8
Abundent tibi arma fortia Deo, ut facile possis quae volueris tela depromere: ne pauperem te et inermem hostis possit opprimere. Esto Deo fortis, Deo dives, ut dicatur de te: Redemptio animae viri, divitiae ejus Prov. XIII, 8).
PL 14, 979B神のために強い武器があなたに豊かにあるように。そうすれば、望む矢を容易に取り出せる。敵があなたを、貧しく武器のない者として打ちひしぐことのないように。神にあって強く、神にあって富む者であれ。あなたについて「人の魂の贖いは、その富である」と言われるように(箴言13:8)〔ミーニュは閉じ括弧のみを刷る〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.24.9
Abundato thesauro sapientiae, esto dives in verbo et operibus bonis, ut possis esse munitus. Fuge divitias peccatoris, ne inveniat ubi vulnerare te possit. Esto misericors, ut invulnerabilis maneas, vel curare te possis, si fueris vulneratus.
PL 14, 979B知恵の宝を豊かにし、言葉と善い行いに富む者となって、守られた者でいられるようにせよ。罪人の富から逃げよ、あなたを傷つけられる所を彼に見いだされないように。慈しみ深くあれ、傷を受けない者としてとどまるため、あるいは、傷を受けても自分を癒せるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.24.10
Est et pauper quem volunt adversarii vulnerare, ex illo numero de quo Salvator dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) .
PL 14, 979B敵対者たちが傷つけようとする貧しい者もまた存在し、それは、救い主が語った者たちの数に属する。「幸いな者、霊において貧しい者たち。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。