Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.22.1
Ergo qui Sion circumdederint prudentia sua, et complexi fuerint intellectu ascendentes super turres ejus, narrant desuper ei qui non potuerit ascendere in turres ejus, quid agendum, vel quid cavendum sit.
PL 14, 1154Cそれゆえ、自らの思慮でシオンを巡り、知解によってこれを抱いた者たちは、その塔の上に登りつつ、塔に登れなかった者に、上から、何をなすべきか、何を警戒すべきかを語る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.22.2
Murata est enim civitas Dei; ideoque alibi dicit Dominus: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16) . Distincta est turribus, de quibus insidiator possit, si appropinquare coeperit, deprehendi.
PL 14, 1154C神の都は城壁を巡らされているからである。それゆえ別の箇所で主は言う。「見よ、エルサレムよ、私は汝の城壁を描いた」(イザヤ49:16)。都は塔によって区切られており、そこから、待ち伏せする者が近づき始めれば見つけられる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.22.3
Habet ille exercitus suos, quibus animas Dei obsidere consuevit, admovere machinas; ut possit turres expugnare munitas. Sed vos, inquit, praedicate de turribus; est enim in turribus Hierusalem abundantia.
PL 14, 1154Cあの敵は自らの軍勢を持っており、それによって神の魂たちを包囲するのが常であり、攻城の機械を寄せて、堅固な塔を攻め落とそうとする。しかし「汝らは塔から宣べ伝えよ」と彼は言う。塔には、エルサレムの豊かさがあるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.22.4
Praedicate justitiam, monete custodiam; sapientia enim in exitu canitur, et in murorum altissimis praedicatur. Et alibi iterum dicit: In muris tuis constitui custodes, diebus ac noctibus in finem non tacebunt (Esai. LXII, 6) .
PL 14, 1154C正義を宣べ伝え、警戒を促せ。知恵は〔都の〕出口で歌われ、城壁のいと高い所で宣べ伝えられるからである。また別の箇所でも再び言う。「私は汝の城壁に見張りを立てた。彼らは昼も夜も、終わりに至るまで黙らない」(イザヤ62:6)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.22.5
Narrate ergo sine intermissione, sine fine. Adversarius vigilat, circuit, et rabie ferina quaerit, quos invenerit, devorare. Ideo semper canendus est Dominus, qui dentes leonum conterat, et ora confringat; ut nobis nocere non possint.
PL 14, 1154Dそれゆえ、絶え間なく、終わりなく語れ。敵は目を覚まし、巡り歩き、獣の狂暴さで、見つけた者を食い尽くそうと探している。だから、獅子の歯を砕き、その口を打ち砕く主を、常に歌わねばならない。それが我々に害を加えることができないために。