Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.27.1
Et quia pedem dixerat superbiae, addidit: Et manus peccatorum non moveant me. Etenim sicut sancti membra sunt Christi, ita impii membra sunt diaboli. Manus peccatorum non moveant me, id est, actus eorum qui peccant, non me de justitiae statione dimoveant.
PL 14, 965A彼は傲慢の足と言ったので、さらに加えた。「罪人たちの手が私を動かすことのないように」。実際、聖徒たちがキリストの肢体であるように、不敬虔な者たちは悪魔の肢体である。「罪人たちの手が私を動かすことのないように」とは、罪を犯す者たちの行いが、私を正義の持ち場から動かすことのないように、ということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.27.2
Plerumque enim dum videmus peccatores prosperis abundare successibus, nutamus affectu, et quasi quadam peccatorum manu de radice virtutis avellimur. Cavendum ergo ne quos in domo Dei manus divina plantavit, manus adversa supplantet.
PL 14, 965Bしばしば我々は、罪人たちが順調な成功に富むのを見ると、心が揺らぎ、いわば罪人たちの手によって、徳の根から引き抜かれる。それゆえ、神の家に神の手が植えた者たちを、敵対する手が足をすくうことのないよう警戒しなければならない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.27.3
Pulchre tamen hoc dicit, qui a persecutoribus verberatur. Qui autem moventur de radice sua, qua jam Christo inhaeserant, cadunt.
PL 14, 965Bしかし、迫害者たちに打たれる者がこう言うのは、見事である。すでにキリストに結びついていた自らの根から動かされる者たちは、倒れる。