Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.2.1
Venturus igitur ad aegrotos, venturus ut medicus, qui gravia ulcera nostra curaret; medicamenta proponit, ut videant homines, et ad remedium salutis fida sedulitate concurrant.
PL 14, 1155Dこうして主は、病人のもとへ来ようとし、医者として来ようとして、我々の重い腫れ物を癒やすために、薬を示す。人々がそれを見て、忠実な熱心さをもって、救いの癒やしへ駆け寄るためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.2.2
Sic illa in Evangelio meruit sanitatem, quae profluvio sanguinis per duodecim annos laborabat. Audivit medicum venisse, festinavit contingere dicens: Si tetigero fimbriam ejus, salva ero (Matth. IX, 20 et 21) .
PL 14, 1155Dこうして福音書の中で、十二年間血の流れに苦しんでいたあの女は、健やかさを得るに値した。彼女は、医者が来たと聞き、触れようと急いで言った。「その衣の房に触れれば、私は救われる」(マタイ9:20、21)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.2.3
Intra se hoc dixit, et Christus audivit: et tetigit fimbriam, et virtus de Salvatore processit, quae curavit aegram, firmavit invalidam, profluvium statuit, pietatem probavit.
PL 14, 1156B彼女はこれを心の内で言い、キリストはそれを聞いた。彼女は房に触れ、救い主から力が出て、病む女を癒やし、弱り果てた女を強め、血の流れを止め、〔彼女の〕敬虔を証しした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.2.4
Similiter ergo et hic omnes gentes vocat ad sapientiae fontem atque prudentiae: redemptionem omnibus pollicetur, ut nemo trepidet, nemo desperet, ubi nullus excipitur; sed omnis anima invitatur ad gratiam, ut sine pretio redimatur a crimine, et fructum vitae adipiscatur aeternae.
PL 14, 1156C同様にここでも、主はすべての諸国民を、知恵と思慮の泉へと呼ぶ。すべての人に贖いを約束し、誰も恐れず、誰も絶望しないようにする。そこでは誰も除かれず、すべての魂が恩寵へと招かれ、代価なしに罪から贖われ、永遠の生命の実を得るのである。