ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XXIX 詩篇37篇講解 第XXIX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1022D · 10 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.29.1

1

(Vers. 5.) Unde et ingemuit Sanctus dicens: Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me; hoc est, iniquitates meae supertransierunt caput meum, et supereminent mihi, ut sensus meos deprimant; oculi enim sapientis in capite ejus.

PL 14, 1022D

(第5節)それゆえ聖なる者はうめいて言った。「私の不法は私の頭を越えて積み重なった。重い荷のように私の上に重くのしかかった」。すなわち、私の不法は私の頭を越え、私の上にそびえ立ち、私の感覚を押さえつける。賢者の目は、その頭にあるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.29.2

2

Et ideo Nabal malus erat durus; quia sensus ejus malitia et iniquitas obstruebant. Unde et Abigaeae verbum ferre non potuit; sed obduruit cor ejus, et quasi infirmus occubuit.

PL 14, 1023A

それゆえ悪いナバルは頑なであった。悪意と不法が彼の感覚をふさいでいたからである。だから彼はアビガイルの言葉に耐えられず、その心は硬くなり、病人のように倒れ伏したのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.29.3

3

Aut vide ne hoc sit caput, de quo ait Apostolus (Coloss. II, 19) , quia non tenet illud, mente carnis inflatus. Hoc autem caput Christus est; quia omnis viri caput Christus.

PL 14, 1023A

あるいは、これは、使徒が語る頭(コロサイ2:19)のことではないか。肉の精神で思い上がった者は、それを保たないと言われている。この頭とはキリストである。キリストはすべての男の頭だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.29.4

4

Hoc est caput quod per compaginationes et colligationes totius plebis crescit in incrementum Dei; quia in omnibus nobis per singula membra sua Christus assurgit.

PL 14, 1023A

この頭は、全会衆の結合と結び目を通して、神の成長へと育つ。キリストは、我々すべての内で、それぞれの肢体を通して立ち上がるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.29.5

5

Ergo quando nos ingravant nostra peccata, et talento quodam iniquitatis plumbeo ad terrena deprimimur, dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum; ut possimus oculos nostrae mentis attollere, et audire dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) .

PL 14, 1023A

それゆえ、我々の罪が我々を重くし、不法の鉛の重りのようなものによって地上のものへと押さえつけられるとき、罪の鎖を断ち切り、その軛を我々から投げ捨てよう。そうすれば、我々の精神の目を上げ、こう言う声を聞くことができる。「労苦し、重荷を負う者は、みな私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.29.6

6

Denique Aegyptum avaritia onerabat, pecunia vexabat mercatus Aethiopes, sicut scriptum est: Laboravit Aegyptus, mercatus Aethiopum, et Sabaim viri excelsi ad te transibunt (Esai. XLV, 14) .

PL 14, 1023B

実際、エジプトは貪欲に重荷を負わされ、金銭がエチオピア人の商いを悩ませていた。こう書かれているとおりである。「エジプトは労苦した。エチオピア人の商いも、背の高い男たちサバ人も、汝のもとに渡る」(イザヤ45:14)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.29.7

7

Laboravit Aegyptus, antequam cognosceret veritatem: sed jam non laborat postquam transivit ad Christum. Sequuntur volentes Sabaei viri, qui ante fugiebant; quia tenent eos vincula charitatis, quae adamante fortiora sunt.

PL 14, 1023B

エジプトは、真理を知る前には労苦した。しかしキリストへと渡った今は労苦しない。以前は逃げていたサバ人の男たちも、今はすすんでついて来る。愛の鎖が彼らを捕らえているからであり、それは金剛石より強いのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.29.8

8

Pulchre et illud Esaiae huic loco aptatur: Omne caput in dolore, et omne cor in moestitia: a pedibus usque ad caput non est vulnus, neque cicatrix, neque plaga cum fervore (Esai. I, 5 et 6) .

PL 14, 1023B

イザヤのあの言葉も、この箇所にうまく当てはまる。「頭はみな痛み、心はみな悲しみに沈む。足から頭まで、傷も、傷跡も、熱を帯びた打ち傷もない」〔ラテン語は否定だけで言い、そのままでは意味が取りにくい。前の句と合わせて、全身に健やかなところがないという意か〕(イザヤ1:5-6)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.29.9

9

Fervet enim iniquitas, cum dominatur, super caput nostrum sese extollens, et locum occupans; ne eum Christus magister teneat poenitentiae.

PL 14, 1023B

不法は、支配するときに熱を帯びるからである。我々の頭の上に身を高く掲げ、その場を占めて、悔い改めの師であるキリストがそこを占めないようにする。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.29.10

10

Non mediocrem vim habent istae iniquitates, si consideres hominem illum iniquitatis, qui venturus est secundum opera satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus et omnis eductione iniquitatis: quem cavendum nobis Apostolus demonstravit (II Thes. II, 9 et 10) , quia operationem erroris accipiet; ut probentur fideles, judicentur infidi.

PL 14, 1023C

あの不法の人、サタンの働きに従って、あらゆる力、偽りのしるしと不思議、あらゆる不法の惑わし〔底本は omnis eductione。語の切れ目の誤りで、omni seductione と読む〕をもって来るべき者を考えるなら、これらの不法は並々ならぬ力を持っている。使徒は、これを我々が警戒すべきものとして示した(二テサロニケ2:9-10)。その者は迷いの働きを受け、それによって信ある者は試され、信なき者は裁かれる。