Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.22.1
Quanto examine Scripturae divinae verba ponuntur? Etenim quia omnes sub peccato sumus, non a te exigit quod ultra naturam est, ut peccatum non facias; quia nec unius diei infans sine peccato; sed ut non maneas in peccato quadam statione diuturna.
PL 14, 931B神の聖書の言葉は、なんと吟味をつくして置かれていることか。実際、我々はみな罪の下にあるので、聖書はあなたに、罪を犯さないことを求めてはいない。それは本性を超えることだからである。生まれて一日の幼子でさえ罪がないわけではない。そうではなく、長く続く一種の留まりのうちに、罪の中に居続けてはならないということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.22.2
Non omnes impii sunt; ideo revocaris ab omnibus cogitationibus et conjurationibus impiorum; sed omnes peccatores; ideo admoneris ut desinas peccare. Fuerit adolescentioris lapsus aetatis, debet eum maturitatis emendare processus.
PL 14, 931Cすべての者が不敬虔なのではない。それゆえあなたは、不敬虔な者たちのあらゆる思いと共謀から呼び戻される。しかし、すべての者が罪人である。それゆえ罪を犯すことをやめるよう諭される。若い年ごろの過ちがあったなら、成熟への歩みがそれを正すべきである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.22.3
Ergo in graviora non abeas, in levioribus non stes. Habes hoc et in Esaia dictum a Domino: Exi a Babylone, fugiens a Chaldaeis (Esai. XLVIII, 20) : hoc est: Et si intrasti in confusionem vitiorum, exi.
PL 14, 931Cしたがって、より重いものへ歩み入るな、軽いものにも留まるな。これは、イザヤにおいて主によって語られてもいる。「バビロンから出よ、カルデア人から逃れよ」(イザヤ48:20)。すなわち、たとえ悪徳の混乱の中に入ったとしても、出よということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.22.4
Non oportuit intrare; sed ingressus es, carnis lege cogente, et captivante te in lege peccati, exi, egredere vel serius, exue te servitio gravi. Non potuisti non introire in peccatum per fragilitatem: datur tibi exire peccato per sobrietatem.
PL 14, 931C入るべきではなかった。しかし、肉の法則に迫られ、罪の法則のうちにあなたが虜にされて、入ってしまったのなら、出よ、遅くとも出よ、重い隷属を脱ぎ捨てよ。弱さのゆえに罪に入らずにいられなかったとしても、節度によって罪から出ることがあなたに与えられている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.22.5
Exi ergo a Babylone, fugiens a Chaldaeis. Babylon confusio est, quae virtutum ordinem non tenet; confusa enim illecebris mente, delinquimus. Chaldaei sunt qui siderum cursus vanae studio superstitionis explorant, et impiae serunt gentilitatis errores.
PL 14, 931Dそれゆえ「バビロンから出よ、カルデア人から逃れよ」。バビロンとは混乱であり、徳の秩序を保たないものである。心が誘惑によって混乱しているとき、我々は罪を犯すからである。カルデア人とは、虚しい迷信への熱心さをもって星々の運行を探り、不敬虔な異邦人の誤りを広める者たちである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.22.6
Ab his fuge, ne te capiant, ne te gravi laqueo captivitatis innectant. Abraham Chaldaeus fuit, sed fugit a Chaldaeis, et ante Legem; tu sub Lege natus es, fuge ab impiis.
PL 14, 931D彼らから逃れよ。彼らがあなたを捕らえ、捕囚という重い罠にあなたを絡め取ることのないように。アブラハムはカルデア人であったが、律法より前にカルデア人から逃れた。あなたは律法の下に生まれた。不敬虔な者たちから逃れよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.22.7
Ille haereditatem patrum respuit, ut fidei possideret; tu successionem corporis derelinque, haereditatem devotionis acquire.
PL 14, 932A彼は父祖の遺産を退け、信仰の遺産を所有しようとした。あなたは、体の継承を捨て、敬虔の遺産を手に入れよ。