Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.32.1
Clamat Esaias: Non confundetur qui in angustia est usque in tempus (Esai. VIII, 22) . Hoc primum bibe (Esai. IX, 1) . Quid est, hoc primum bibe? Sequestremus mystica, persequamur moralia, quae docet littera.
PL 14, 938Cイザヤは叫ぶ。「苦難の中にある者は、その時まで恥を受けることはない」(イザヤ8:22)。「これをまず飲め」(イザヤ9:1)。「これをまず飲め」とは何か。奥義にかかわる事柄はしばらく措き、文字が教える道徳にかかわる事柄を追うことにしよう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.32.2
Propter errorum gravia graves contritiones et vexationes populi dicit futuras; et oportuit eas praecedere, ut sequeretur misericordia.
PL 14, 938D誤りの重さのゆえに、民に重い打ち砕きと苦しみが臨むと彼は言う。それらが先に来る必要があった。そのあとに慈しみが続くためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.32.3
Bibe ergo primum tribulationem; per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei; bibe, ut sensus tribulationis pectoris tui infundatur internis: bibe cum patientis affectu moerentis dolorem.
PL 14, 938Dそれゆえ、まず苦難を飲め。「多くの苦難を経て、我々は神の国に入らねばならない」からである。苦難の感覚があなたの胸の内奥に注ぎ込まれるよう飲め。嘆く者の痛みを、耐え忍ぶ者の心情をもって飲め。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.32.4
Dum enim conversus ingemueris, tunc Dominum tibi reconciliabis offensum. Hoc ergo primum bibe; ut sis in dolore et angustiis. Cito laetitia infundit errorem. Pinguis factus et incrassatus populus surrexit ludere, et recessit a Domino.
PL 14, 939A実際、あなたが立ち返ってうめくとき、あなたは、あなたが怒らせた主と和解するであろう。それゆえ、これをまず飲め。痛みと苦難のうちにあるためである。喜びはすぐに誤りを注ぎ込む。民は肥え太り、膨れ上がって、遊ぶために立ち上がり、主から離れた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.32.5
Prodest tibi cor habere contritum. Hoc primum bibe, ut sacrificium tuum accipiatur a Domino. Doceat te Apostolus quid sit: Hoc primum bibe, hoc est, tribulationis poculum. Tribulatio enim patientiam operatur (Rom. V, 3 et 4) .
PL 14, 939A砕かれた心を持つことは、あなたにとって益になる。これをまず飲め。あなたのいけにえが主に受け入れられるためである。それが何であるかを、使徒があなたに教えるように。「これをまず飲め」とは、すなわち苦難の杯のことである。「苦難は忍耐を生む」からである(ローマ5:3、4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.32.6
Non potest esse patientia, nisi ante fuerit tribulatio. Tribulatio, inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit. Bibe primum tribulationem, ut postea tibi tot virtutum pocula ministrentur.
PL 14, 939Aその前に苦難がなければ、忍耐はありえない。「苦難は忍耐を生み、忍耐は練達を、練達は希望を生む。希望は恥に終わらせない」と彼は言う。まず苦難を飲め。そうすれば、のちにあなたに、これほど多くの徳の杯が差し出される。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.32.7
Et ut scias quia bibitur tribulatio, audisti dicentem hodie Prophetam: Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 5) . Et in posterioribus ait: Et potum dabis nobis in lacrymis, in mensura (Psal. LXXIX, 6) .
PL 14, 939A苦難が飲まれるものであることを知るために、今日、預言者がこう言うのをあなたは聞いた。「汝は我々に、痛悔のぶどう酒を飲ませた」(詩篇59:5)。さらにのちの箇所で彼は言う。「汝は涙のうちに、量りをもって、我々に飲み物を与えるであろう」(詩篇79:6)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.32.8
In mensura petit potum, non supra mensuram; ne ferre non possit. Denique quam bono hoc precaretur affectu, suo probabat exemplo, qui potum suum cum fletu miscebat (Psal. CI, 10) , ut Domini in se inclinaret misericordiam.
PL 14, 939B彼は量りをもって飲み物を求めるのであり、量りを超えてではない。耐えられなくならないためである。さらに、彼がどれほど善い心情でこれを願ったかを、自らの例で証明した。彼は自分の飲み物を涙と混ぜ(詩篇101:10)、そうして主の慈しみを自分に傾けさせようとしたのである。