Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.25.1
Vide virtutem Propheticae distinctionis. Primo injustum exposuit, qui vel in corde suo, vel in sermone dicit, ut sibi delinquat, vel in se delinquat; habet enim Graecus codex, ἐν ἑαυτῷ, id est, in se ipso, sed non omnes.
PL 14, 964B預言者の区別の力を見よ。まず彼は不義の者を述べた。心の中で、あるいは言葉で、自分に対して罪を犯す、あるいは自分のうちで罪を犯す、と言う者である。ギリシア語の写本は「自分自身のうちで」〔ギリシア語〕、すなわち「自分自身において」と持つが、すべての写本がそうではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.25.2
Et forte ideo, quia insipiens in corde suo dixit quia non est Deus (Psal. XIII, 1) . Ne forte et injustus intra se dicat, et intra se delinquat, licet Deum palam negare dementis sit; injustitiam autem plerique pro laude profitentur.
PL 14, 964Bおそらくそれは、「愚か者は心の中で言った、神はいない」(詩篇13:1)からである。不義の者もまた、自らのうちで語り、自らのうちで罪を犯すのかもしれない。神を公然と否むのは狂った者のすることだが、不義を誉れとして公言する者は多い。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.25.3
Rapere enim, nocere etiam iis qui non laeserint, et circumvenire plerique sibi existimant gloriosum. Ergo primo injusti vitam exposuit, postea sacramentum divinae cognitionis adjunxit; ut timentes Deum, iniquitatem et injustitiam declinemus.
PL 14, 964C実際、奪うこと、害を加えていない者にまで害を与えること、欺くことを、多くの者は自分にとって栄誉あることと思う。それゆえ彼はまず不義の者の生き方を述べ、次いで神を知ることの秘義を加えた。神を畏れる我々が、不法と不義を避けるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.25.4
Precem addidit, ut ab injustorum consortio justos suos liberare dignetur; ut in iis quoque qui mundo sunt corde, justitia divina praetendat, quasi speculatrix pia; ne nobis peccatorum velut hostium incursus obrepat, et capiat dormientes.
PL 14, 964C彼は祈りを加えた。神が、自らの義人たちを不義の者たちとの交わりから解き放つことを良しとするように、というのである。また、心の清い者たちにも神の正義が、敬虔な見張りのごとく及ぶように。罪人たちの襲撃が、敵のように我々に忍び寄り、眠る我々を捕らえることのないように。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.25.5
Ideo vigilandum est, semper castra Domini munienda sunt; quia nocte advenit inimicus et adversarius, quando somno sensus tenetur, cibo corpus distenditur.
PL 14, 964Cそれゆえ目覚めていなければならず、主の陣営を常に守り固めなければならない。敵であり敵対者である者は夜に来るからである。そのとき感覚は眠りに捕らわれ、体は食物で膨れている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.25.6
Orandum ut justitia Dei praetendat in nobis, quae in infirmitate positos faciat fortiores, ut possit unusquisque nostrum dicere: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) .
PL 14, 964D神の正義が我々のうちに及ぶように祈らなければならない。それは、弱さの中に置かれた者をいっそう強くする。我々の各人が、「私が弱いとき、そのとき私は強い」(二コリント12:10)と言えるようになるためである。