Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.11.1
In capite Libri scriptum est de me. Scriptum profecto de Christo est in principio veteris Testamenti quod venturus esset, ut in redemptione hominum, Dei Patris faceret voluntatem; quando scriptum est, quia Evam in specie Ecclesiae ad hominis adjumenta formavit.
PL 14, 1061B「書の冒頭に、私について書かれている」。確かに、キリストについては、旧約の初めに、彼が来ることになっていると書かれている。人々の贖いにおいて、父なる神の意志を行うためである。そこには、彼が教会の姿でエバを、人の助けのために形づくったと書かれている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.11.2
Quid enim nobis in hac corporis infirmitate, et saeculi istius perturbatione praesidio potest esse; nisi sola Ecclesiae gratia, qua redimimur: et fides nostra, qua vivimus? In capite Libri scriptum est: Os de ossibus meis, et caro de carne mea.
PL 14, 1061B実に、この体の弱さと、この世の動揺のなかにある我々にとって、教会の恩寵——それによって我々は贖われる——と、我々の信仰——それによって我々は生きる——のほかに、何が守りとなりえようか。書の冒頭に書かれている。「これは私の骨からの骨、私の肉からの肉」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.11.3
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 23, 24) .
PL 14, 1061C「このゆえに、人は父と母を離れ、その妻に結ばれ、二人は一つの肉となる」(創世記2:23、24)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.11.4
Quis iste sit qui locutus est, aut de quo istud sit sacramentum, audi dicentem: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) .
PL 14, 1061C語ったのが誰か、あるいはこの秘義が誰についてのものかは、彼が言うのを聞け。「この秘義は偉大である。私は、キリストと教会について言っているのである」(エフェソ5:32)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.11.5
Unde et admonet (Ibid., 25) ut sic diligat homo uxorem suam, quemadmodum Ecclesiam Christus; quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ipsius, et de ossibus ejus.
PL 14, 1061Cそこで彼は、人が自らの妻を、キリストが教会を愛したように愛するよう勧める(エフェソ5:25)。我々は彼の体の肢体であり、彼の肉から、彼の骨からだからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.11.6
Quae igitur major salus, quam esse cum Christo, et ei unitate quadam corporis adhaerere, in quo nec macula sit ulla, nec tortitudo peccati?
PL 14, 1061Cそれゆえ、キリストとともにいること、また一つの体の一体性によって彼に結ばれることほど、大きな救いがあろうか。そこにはいかなる汚れも、罪のゆがみもない。