ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XVII 詩篇37篇講解 第XVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1016D · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.17.1

1

Vide autem Domini gratiam, quod et ipse a proposita conditione deflexit. Numquid aliquod miserationis est crimen; quia plus minatur, et minus exigit? Qui in remuneratione praemiorum sua promissa custodit, in exactione poenarum praescriptum remordet.

PL 14, 1016D

しかし主の恩寵を見よ。主自身もまた、示した条件からそれたのである。脅しは大きく、要求は小さいことが、憐れみの罪状になるだろうか。報償を与えるにあたって自らの約束を守る者が、刑罰を取り立てるにあたっては定められたことを引き戻すのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.17.2

2

Cum irascitur in reum, differt: cum miseretur, properat, ut absolvat; terret, ut corrigat; admonet, ut emendet; praevenit, ut ignoscat.

PL 14, 1017A

罪人に対して怒るときには延ばし、憐れむときには赦すために急ぐ。正すために脅し、改めさせるために戒め、赦すために先んじる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.17.3

3

Unde et alibi ait Propheta de Domino: Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto . . . . verumtamen faex ejus non est exinanita (Psal. LXXIV, 9) . Ad terrendum plenus est calix, ad feriendum non est exinanitus.

PL 14, 1017A

それゆえ預言者は別の箇所で主について言う。「主の手には、混ぜた純粋のぶどう酒で満ちた杯がある。……しかしそのかすは空にされていない」(詩篇74:9)。杯は脅すために満ちており、打つためには空にされていない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.17.4

4

Plenus erat calix, cum mors per triduum mandaretur: sed occurrit misericordia Dei, tenuit manum Angeli, priusquam calicem istum exinaniret.

PL 14, 1017A

死が三日間命じられたとき、杯は満ちていた。しかし神の慈しみが来て、使いがこの杯を空にする前に、その手を押しとどめたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.17.5

5

Ut scias autem quia calix poena vel gladius est, audi dicentem: Accipe calicem vini meri hujus de manu mea, et potionabis omnes gentes, ad quas ego mittam te: et voment, et insanient a facie gladii (Jerem. XXV, 15 et 16) .

PL 14, 1017A

杯が刑罰であり剣であることを知るために、こう言う者に聞け。「私の手から、この純粋のぶどう酒の杯を取り、私が汝を遣わすすべての諸国民に飲ませよ。彼らは剣の前で吐き、狂うだろう」(エレミヤ25:15–16)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.17.6

6

Et ad Hierusalem dicitur: Bibisti calicem irae de manu Domini; calicem enim ruinae bibisti, et exinanisti, nec erat qui te consolaretur (Esai. LI, 17) .

PL 14, 1017B

またエルサレムにはこう言われる。「汝は主の手から怒りの杯を飲んだ。滅びの杯を飲み、空にした。汝を慰める者はいなかった」(イザヤ51:17)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.17.7

7

Hierusalem mensuram bibit, quae supra mensuram peccavit: Ecclesia Christianorum calicem irae exinanire non novit, sed exinanitum unguentum: propter quam se Christus exinanivit, ut ubique fragraret. De manu Domini hoc munus accepit: poculum autem mortis ignorat.

PL 14, 1017B

エルサレムは、度を越えて罪を犯したので、量りを飲んだ。キリスト教徒の教会は、怒りの杯を空にすることを知らず、空にされた香油を知る。キリストはこの教会のために自らを空にし、あまねく香るようにした。教会はこの賜物を主の手から受けた。死の杯は知らない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.17.8

8

Duos calices lego, unum mortis, alterum vitae. Mortis calicem suo Christus exinanivit in sanguine; et novum calicem ministravit, ut dicamus: Calicem salutaris accipiam (Psal. CXV, 13) . Novi calix est Testamenti, qui in remissionem effunditur peccatorum. Effunditur hic calix, et faex ejus non invenitur, quia mundat omne delictum.

PL 14, 1017B

私は二つの杯を読む。一つは死の杯、もう一つは命の杯である。キリストは死の杯を、自らの血において空にした。そして新しい杯を供して、我々がこう言えるようにした。「私は救いの杯を取ろう」(詩篇115:13)。新しい契約の杯とは、罪の赦しのために注がれる杯である。この杯は注がれ、そのかすは見いだされない。あらゆる罪を清めるからである。