Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.83.1
(Vers. 39.) Salus autem justorum a Domino; non a saeculo, non ab elemento. Coelum et terra praeteribunt. Non committo salutem meam coelo; quia et ipsum praeterit, quia de pluribus coelis dictum est: Ipsi peribunt, tu autem permanes (Psal. CI, 27) .
PL 14, 1008D(第39節)「しかし義人たちの救いは主から来る」。世からでも、元素からでもない。天と地は過ぎ去る。私は自分の救いを天に委ねない。天もまた過ぎ去るからである。多くの天について、こう言われている。「それらは滅びる。しかし汝は存続する」(詩篇101:27)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.83.2
Deo soli committo, qui permanet, qui potest peccata donare; ut protector meus sit in tempore tribulationis, et adjuvet me, et liberet me, et eripiat me a peccatoribus judicii sui tempore, et salvum me faciat, quoniam speravi in eum.
PL 14, 1008D私は、存続する者、罪を赦すことができる者である神にのみ委ねる。それは、神が患難の時に私の守り手となり、私を助け、私を解放し、神の裁きの時に罪人たちから私を救い出し、私を救ってくれるようにである。私は彼に望みを置いたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.83.3
In ipsum solum speravi; non vult enim nos et sibi et alii servire. Qui ipsi soli servit, liberatur; quoniam ipsi est laus, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum.
PL 14, 1009A私はただ彼にのみ望みを置いた。彼は、我々が自分にも他者にも仕えることを望まないからである。ただ彼にのみ仕える者は解放される。賛美、栄光、永続は世々の前から彼のものであり、今も常に、世々限りなく彼のものだからである。