ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput I 詩篇43篇講解 第I章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1087B · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.1.1

1

[1087] (Vers. 1.) Psalmi titulus est: In finem filiis Core intellectus. Ubi passionis Dominicae, et baptismatis, et ingressionis ad altare sacrosanctum decursa mysteria sunt, docet sanctus propheta David quemadmodum athletam suum, cujus nomen teneatur in agone sanctorum, Christus exerceat.

PL 14, 1087B

(第1節)詩篇の表題は「終わりに向けて、コラの子らに、理解」である。主の受難、洗礼、聖なる祭壇への進み入りの奥義が〔先の詩篇で〕一通りたどられたところで、聖なる預言者ダビデは、キリストが自らの競技者――その名は聖なる者たちの競技のうちに留められるであろう――をいかに鍛えるかを教える。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.1.2

2

Sicut enim sine labore nostro, non ex operibus, sed ex fide per gratiam suam nobis peccata donavit, et ad coronae petitionem indulgentissimus nos et benignus admisit, nec superiora nobis fecit obesse flagitia, quibus tanto certamine judicaremur indigni (quaeritur enim etiam in iis qui lustrale certamen hoc subeunt, etiam disciplina vivendi), ita rursus ne tanta peccatorum donatione resoluti, in superiora flagitia vel desidiam revertamur, psalmus iste nos admonet multa nobis, et gravia certamina esse proposita; ut nemo nisi qui legitime certaverit, coronetur.

PL 14, 1087C

実に、キリストは、我々の労苦なしに、行いによってではなく信仰によって、自らの恩寵により我々に罪を赦し、冠を願い求めることを、きわめて寛大に、また慈しみ深く我々に許し、これほどの競技にふさわしくない者と我々が判定されるような先の恥ずべき行いを、我々の妨げとはしなかった(この清めの競技〔lustrale は「清めの」とも「五年ごとの(祭典の)」とも読める〕に臨む者たちにも、生き方の規律が問われるのだから)。それと同じく、反対に、これほどの罪の赦しに気を緩めて、先の恥ずべき行いや怠惰に戻ることのないように、この詩篇は、我々の前に多くの、また重い闘いが置かれていることを戒める。正当に闘った者でなければ、誰も冠を受けないためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.1.3

3

Luctandum est igitur adversus carnis hujus illecebras, et fervorem sanguinis: luctandum est adversus nequitias spiritales. Nemo gravior domestico adversario: nemo nocentior hoste eo, cui coelestis substantiae potentia suffragatur.

PL 14, 1087C

したがって我々は、この肉の誘惑と血の熱に対して闘わねばならない。霊的な邪悪に対して闘わねばならない。身内の敵ほど重い敵はなく、天の実体の力に助けられている敵ほど害をなす敵はない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.1.4

4

Cum dico nemo, divini memento sermonis, quo dixit Dominus: Quia major ex natis mulieris Joanne Baptista nemo (Matth. XI, 11) . Nam qui natus est ex Virgine, ipse super omnes est.

PL 14, 1087D

「誰も」と私が言うとき、主の言葉を思い起こせ。主は言った。「女から生まれた者のうち、洗礼者ヨハネより大きい者はいない」(マタイ11:11)。おとめから生まれた者は、すべての者の上にいるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.1.5

5

Et ideo neminem vereamur, qui Christum habemus; quoniam si Christus pro nobis, quis contra nos?

PL 14, 1088B

だから、キリストを持つ我々は、誰をも恐れまい。もしキリストが我々のためにいるなら、誰が我々に敵対しうるか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.1.6

6

Certemus ergo usque ad finem; ut evacuatis omnibus, quae adversus Jesum et Domini voluntatem in nostro ante corpore militabant, verae exercitiis virtutis intenti, soli Deo nostro et Domino serviamus.

PL 14, 1088B

したがって最後まで闘おう。かつて我々の体のうちで、イエスと主の意志に逆らって戦っていたものがすべて無力にされ、真の徳の訓練に励んで、ただ我々の神、主にのみ仕えるために。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.1.7

7

Hic enim finis, ut scriptum est: Primitiae Christus . . . . . deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri; cum evacuaverit omnem Principatum et Potestatem et Virtutem. . . . ut mors novissima destruatur (I Cor. XV, 23 et seq.) , et incipiamus Deo esse subjecti, regnum in nobis coeleste servantes, ubi erat ante colluvio peccatorum.

PL 14, 1088C

これこそ終わりだからである。こう書かれているとおりである。「初穂はキリスト……次に終わりが来る。そのとき彼は、国を神である父に渡し、すべての権天使と能天使と力天使を無力にしたのち……最後の敵として死が滅ぼされる」(一コリント15:23以下)。そして我々は神に服し始め、かつて罪の汚泥のあった我々のうちに、天の国を守るのである。