ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XXXVI 詩篇43篇講解 第XXXVI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1107A · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.36.1

1

Sunt etiam qui fiant oves escarum. Bonus Dominus noster Jesus Christus quia factus est ovis epulationis nostrae. Quaeris quomodo factus sit? Audi dicentem: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) .

PL 14, 1107A

食物となる羊になる者たちもいる。我々の主イエス・キリストは善い。彼は我々の宴の羊となったからである。あなたは、どのようにして羊となったのかと問う。こう語る声を聞け。「我々の過越、キリストはほふられた」(一コリント5:7)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.36.2

2

Et considera quemadmodum parentes nostri in figura diripientes agnum manducabant significantes Domini Jesu passionem, cujus quotidie vescimur sacramento.

PL 14, 1107A

また考えよ、我々の先祖が象りのうちに、子羊を奪い取るようにして食べ、主イエスの受難を示していたことを。我々は、その主の秘跡によって日々養われている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.36.3

3

Per ipsam igitur ovem facti sunt greges escarum, sicut Aquila dixit: vel, greges in escas, sicut Theodotion locutus est: vel, pascua edentium, sicut Symmachus dixit. Sed bona epulatio non solum non est metuenda sanctis, sed etiam concupiscenda.

PL 14, 1107B

こうして、その羊そのものによって、食物の群れとなった。「食物の群れ」とアキュラが言ったとおりである。あるいは「食物となる群れ」と、テオドティオンが語ったとおり、あるいは「食べる者たちの牧草地」と、シュンマコスが言ったとおりである。しかし、善い宴は、聖なる者たちにとって恐れるべきものでないばかりか、慕い求めるべきものでさえある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.36.4

4

Aliter enim ad regnum coelorum non potest perveniri; cum ipse Dominus dixerit: Nisi manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam aeternam (Joan. VI, 54) .

PL 14, 1107B

そうでなければ天の国に至ることはできないからである。主自身がこう言った。「汝らが私の肉を食べ、私の血を飲まなければ、汝らは永遠の生命をもたない」(ヨハネ6:54)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.36.5

5

Probatum est igitur quod Dominus noster sit cibus, sit epulatio, vel alimentum edentium; sicut ipse ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Ibid., 51) .

PL 14, 1107B

こうして、我々の主は、食物であり、宴であり、あるいは食べる者たちの糧であることが証された。彼自身が言うとおりである。「私は、天から降った生けるパンである」(ヨハネ6:51)。