Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.31.1
Potest et illud convenire huic loco, quod Samaritanus descendentem de Hierico hominem vulneratum illum a latronibus non praeterivit; sed suscepit eum, et vulnera ejus curavit, infundens oleum et vinum: et imposuit supra jumentum suum, et duxit ad stabulum.
PL 14, 1082B次のこともこの箇所に当てはまりうる。サマリア人は、エリコから下って盗賊たちに傷つけられたあの人のそばを通り過ぎず、彼を引き取り、油とぶどう酒を注いでその傷を手当てし、自分の家畜に乗せて宿屋へ連れて行った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.31.2
Quid dubitas de equo bono, cum bonum et jumentum legeris? Cum legeris in Hierusalem illam, et equites multos et plurimos cum quadrigis et curribus introire?
PL 14, 1082Bあなたは善い馬について、なぜ疑うのか。善い家畜について読んでいるというのに。あのエルサレムに、多くの、きわめて多くの騎手が、四頭立ての戦車や車とともに入るのを読んでいるというのに。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.31.3
Nec te moveat quod legisti: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt (Psal. XIX, 8 et 9) .
PL 14, 1082B「ある者たちは車に、ある者たちは馬に〔頼む〕。しかし我々は、我々の神、主の名によって大いなるものとされる。彼らは縛られ、倒れた」(詩篇19:8、9)とあなたが読んだことに、惑わされるな。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.31.4
Sed Elias non cecidit, qui curru introivit; ubi enim Dei nomen est, ibi nullus obligatur, sed absolvuntur universi. In nomine autem Dei nostri et pauper est tutus, et dives; et nobilis, et ignobilis; et infirmus, et potens. Fidei non praejudicant opes; si tamen uti opibus noverimus.
PL 14, 1082Bしかしエリヤは落ちなかった。彼は車で入ったのである。神の名のあるところ、誰も縛られず、すべての者が解かれるからである。我々の神の名においては、貧しい者も富む者も、高貴な者も卑しい者も、弱い者も強い者も安全である。富は信仰を損なわない。ただし、富を用いることを我々が心得ているならば。