Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.1
(Vers. 2.) Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte; hoc est, beatus ille qui haec faciat consilio, ratione, prudentia; potest enim et parvulus non per virtutem, sed per impossibilitatem et inscientiam delinquendi ab iis quae dicta sunt, abstinere.
PL 14, 937A(第2節)「しかし主の律法の中に彼の意志はあり、その律法を彼は昼も夜も思い巡らすであろう」。すなわち、これらのことを、熟慮と理性と思慮をもって行う者は幸いである。というのも、幼な子でさえ、徳によってではなく、罪を犯す力もなく知識もないために、いま述べられた事柄を避けることはできるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.2
Potest et irrationabili pecudi convenire, cui nulla vis consilii, nullus sensus erroris est. Hoc est ergo quartum quod sequitur, in quo definitio beati viri a pecude discernitur; quia vir sapiens subditus legi est voluntate, non necessitate.
PL 14, 937A同じことは、理性なき家畜にも当てはまりうる。家畜には熟慮する力はなく、誤りの感覚もない。それゆえ、これが続く第四のものであり、そこで幸いな人の定義は家畜から区別される。賢い人は、必然によってではなく、意志によって律法に従っているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.3
Plurimum enim refert; quia in voluntate, mercedis est fructus; in necessitate, dispensationis obsequium. Ita enim docuit nos Apostolus dicens: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17) .
PL 14, 937Aこれは非常に大きな違いである。意志においては報いの実があり、必然においては管理の務めへの服従があるにすぎないからである。実際、使徒はこう言って我々に教えた。「もし私が自ら進んでこれを行うなら、私は報いを得る。もし嫌々ながらなら、管理の務めが私に委ねられているのである」(一コリント9:17)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.4
Ordo autem conveniens, ut primo diligas legem, secundo ut mediteris. Qui diligit, ex voluntate facit mandata legis; qui timet, invitus observat. Hanc disciplinam docendi etiam Dei justitiam in Lege accepimus.
PL 14, 937Bところで、順序にかなっているのは、まず律法を愛し、次にそれを思い巡らすことである。愛する者は、意志によって律法の戒めを行う。恐れる者は、嫌々ながらそれを守る。神の正義をも教えるこの規律を、我々は律法の中に受け取った〔etiam Dei justitiam は docendi の目的語と取った〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.5
Sic enim scriptum est: Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4) . Et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua.
PL 14, 937B実際、こう書かれている。「聞け、イスラエルよ。汝の神である主は、唯一の神である」(申命記6:4)。また、「汝は、汝の神である主を、汝の心のすべてで、汝の魂のすべてで、汝の力のすべてで愛せよ」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.6
Et erunt verba haec quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et in anima tua: et demonstrabis ea filiis tuis, et loqueris eis sedens in domo, et ambulans in itinere, et in quiete, et in vigilia.
PL 14, 937B「そして、私が今日汝に命じるこれらの言葉は、汝の心の中に、汝の魂の中にあるであろう。そして汝はそれを汝の子らに示し、家に座っているときも、道を歩むときも、休むときも、目覚めているときも、彼らに語るであろう」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.7
Et alligabis ea in signum in manu tua, et erunt monilia ante oculos tuos: et scribes ea super limina in domiciliis tuis et in januis tuis (Ibid., 5-9) .
PL 14, 937B「そして汝はそれをしるしとして汝の手に結び、それは汝の目の前の飾りとなるであろう。そして汝はそれを、汝の家々の敷居と、汝の門に書くであろう」(申命記6:5-9)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.8
Et infra: Et nunc, Israel, quid abs te postulat Dominus Deus tuus, nisi ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus (Deut. X, 12) ? Sapientia quoque dicit: Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, habebitis disciplinam (Sap. VI, 12) .
PL 14, 937Cまた少し先には、「そして今、イスラエルよ、汝の神である主が汝に求めるのは、汝の神である主を愛し、そのすべての道を歩むことのほか、何があろうか」(申命記10:12)とある。知恵もまた言う。「それゆえ、私の言葉を慕い求めよ、それを愛せよ。そうすれば汝らは教えを得るであろう」(知恵の書6:12)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.9
Clara est, et quae numquam marcescat sapientia, et facile videtur ab iis qui diligunt illam, et invenitur ab iis qui quaerunt illam. Legitime ergo docemur a sancto Propheta voluntatem in Lege habere, meditationem secundum Legem.
PL 14, 937C「知恵は輝かしく、決して色あせることがなく、彼女を愛する者たちにたやすく見られ、彼女を求める者たちに見いだされる」。それゆえ我々は、聖なる預言者から、意志を律法の中に持ち、思い巡らしを律法に従って行うことを、正しく教えられている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.10
Voluntas in Lege non solum in studio, sed etiam in facto est. Prior voluntas, secunda operatio.
PL 14, 937C律法の中の意志は、熱意にだけでなく、行いにもある。先に来るのは意志、次に来るのは働きである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.11
Denique et Domiminus dicenti sibi: Si vis, potes me mundare, respondit: Volo, mundare (Matth. VIII, 2 et 3) ; quo ostenderet operationibus nostris voluntatem praeviam esse debere.
PL 14, 937C実際、主もまた、自分に「もし汝が望むなら、私を清めることができる」と言った者に、「私は望む。清くなれ」と答えた(マタイ8:2、3)〔底本は Domiminus。Dominus と読む〕。これは、我々の働きに意志が先立たねばならないことを示すためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.30.12
Denique lex voluntarios quaerit; quia lex Domini irreprehensibilis est, convertens animam: nemo autem convertitur, nisi qui voluntate convertitur. Voluntarius autem abscondit et sensum furatur laboris.
PL 14, 937D実に、律法は進んで行う者たちを求める。「主の律法は非の打ちどころがなく、魂を立ち返らせる」からである。そして、意志によって立ち返る者でなければ、誰も立ち返らない。進んで行う者は〔労苦を〕覆い隠し、労苦の感覚を奪い去る。