Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.26.1
Cognovimus igitur quae sit via peccatorum, in qua standum non esse Propheta nos admonet; sed etiam Ecclesiastes docet, qui ait: Noli stare in sermone malo (Ibid. 3) , hoc est, non persistere in sermonibus malis, similiter et operibus improbandis.
PL 14, 934Aこうして我々は、罪人たちの道がどのようなものか、そこに立ってはならないと預言者が我々に諭すものが何かを知った。コヘレトも同じことを教えて言う。「悪い言葉の中に立つな」(コヘレトの言葉8:3)。すなわち、悪い言葉に、同様に非とすべき行いに、留まるなということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.26.2
Quomodo in bonis sit standum, sanctus idem Propheta praecipit dicens: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem (Psal. CXXI, 2) . In Jerusalem standum est, de Babylone fugiendum.
PL 14, 934A善いものにおいてどのように立つべきかを、同じ聖なる預言者が命じて言う。「我々の足は、汝の庭に立っていた、エルサレムよ」(詩篇121:2)。エルサレムに立ち、バビロンから逃れなければならない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.26.3
Et Moysi dicitur: Tu autem sta mecum (Deut. V, 31) , qui de Aegypto fugit, et cum Domino stans perseverabat. Et in Evangelio (Matth. XX, 9) , qui steterunt usque ad horam undecimam, aequalem mercedem operantibus acceperunt.
PL 14, 934Aまたモーセにはこう言われる。「しかし汝は、私とともに立て」(申命記5:31)。彼はエジプトから逃れ、主とともに立って留まり続けた。また福音書においても(マタイ20:9)、第十一時まで立っていた者たちは、働いた者たちと等しい報酬を受けた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.26.4
Et quae steterunt virgines usque ad adventum sponsi, ad nuptias simul introire meruerunt; quae autem discesserunt; et postea reverterunt, Dominicae excluduntur auctoritate sententiae (Matth. XXV, 10) .
PL 14, 934Bまた、花婿の到来まで立っていた乙女たちは、ともに婚宴に入ることにふさわしいとされた。しかし、立ち去ってのちに戻ってきた乙女たちは、主の裁定によって締め出される(マタイ25:10)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.26.5
Didicimus ergo non stare in via peccatorum, stare autem in virtutis officio; quia scriptum est: Tu autem fide stas (Rom. XI, 20) .
PL 14, 934Bこうして我々は、罪人たちの道には立たず、徳の務めのうちに立つことを学んだ。「汝は信仰によって立っている」と書かれているからである(ローマ11:20)。