Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.48.1
Quid obstat igitur quin et ille qui verbi virtute et ratione comminuitur ut pulvis, non in nihilum dissipetur, sed commutetur in melius; ut ex terreno fiat spiritalis homo, et ut lutum platearum sic deleatur, ut tollatur quidquid asperum ac sordidum videtur, remaneat quidquid planum ac mundum est?
PL 14, 946Dでは、言葉の力と理によって塵のように砕かれる者が、無へ散らされるのではなく、より善いものへと変えられることを、何が妨げるのか。地に属する者から霊的な人となるのである。また、通りの泥は、荒く汚れて見えるものはことごとく取り除かれ、平らで清いものはことごとく残るように、消し去られるのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.48.2
Et quod ait de adversariis Hierusalem: Sunt sicut qui non sunt; utique potuit dicere: Non erunt. Sed cum dixerit: Confundentur et reverebuntur; utique intelligis quia erunt per substantiam, et profectum conversionis, sed non erunt quasi adversarii, quod fuerunt.
PL 14, 947Aまた、彼がエルサレムの敵について言うこと、「彼らは、いない者のようである」について。彼は「彼らはいなくなるであろう」と言うこともできたはずである。しかし「彼らは恥を受け、恐れ入るであろう」と言った以上、あなたは、彼らが実体においては存在し続け、立ち返りの進歩においても存在するが、かつてそうであったような敵としては存在しなくなる、と理解する。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.48.3
Itaque per improbitatis defectum non erunt, erunt fide ac devotione mutati. Denique et alibi ex peccatoris persona dicitur: Et iram Dei sustinebo, quia peccavi, donec justificet judicium meum (Mich. VII, 9) .
PL 14, 947Aこうして、彼らは不品行が尽きることによって存在しなくなるが、信仰と献身によって変えられた者として存在する。現に、別の箇所でも、罪人の人格からこう言われる。「私は神の怒りを負うであろう、私が罪を犯したからである。神が私の裁きを義としてくれるまで」(ミカ7:9)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.48.4
Convertere enim Deus cupiens peccatorem, punit eum et urit, ut purget. Unde ait: Et educet me in lucem (Ibid.) . Nam et ceram urit ignis, et liquescit, ut purgetur: et nos per ignem probamur: et fumus consumpto omni materiali expurgatur, et neque natura transit.
PL 14, 947A実際、神は罪人を立ち返らせようと願って、これを罰し、焼いて、清める。それゆえ彼は言う。「そして私を光の中へ導き出すであろう」(ミカ7:9)。実際、火は蝋を焼き、蝋は溶けて、清められる。我々もまた火によって試される。煙もまた、あらゆる物質が焼き尽くされたあとに浄化され、しかも本性は過ぎ去らない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.48.5
Itaque et anima purgata ab omni labe, in id quod est deficit, non in id quod non est; unde ait Balaam: Moriatur anima mea ut anima justorum (Num. XXIII, 10) ; ut moreretur lapsus ejus, et quidam improbitatis usus: transiret autem in consuetudinem, vitamque justorum; omnia enim Deus salva vult esse.
PL 14, 947Bこうして、あらゆる汚れから清められた魂は、存在するものへと消え入り、存在しないものへとではない。それゆえ、バラムは言う。「私の魂は、義人たちの魂のように死ね」(民数記23:10)。その魂の堕落と、不品行のある種の慣行が死に、他方、魂は義人たちの習慣と生へと移るようにである。実際、神はすべてのものが救われてあることを望む。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.48.6
Unde et Salomon ait: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13) .
PL 14, 947Bそれゆえソロモンもまた言う。「神は死を造らず、生きる者たちの滅びを喜ばない」(知恵の書1:13)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.48.7
Fecit animam ut sit: creavit hominem in incorruptionem, quem ad imaginem sui fecit: sed homines a naturae munere deviantes, obnoxios fecere se morti, ut quasi terreni corrumpantur.
PL 14, 947B神は魂を、存在するように造った。人を、朽ちないものへと創造した。自らの像に似せて造ったのである。しかし人々は、本性の賜物から逸れ、自分たちを死に服する者とし、地に属する者として朽ちるようになった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.48.8
Sed Deus per tribulationes ad poenitentiam cogit, ut per poenitentiam uratur et consumatur illud accidens malum improbitatis, et pereat; et locus ille animae, qui erat accidentis impietatis possessio, pateat ad receptionem virtutis et gratiae.
PL 14, 947Bしかし神は、苦難によって悔い改めへと促す。悔い改めによって、あの後から生じた不品行の悪が焼き尽くされ、消費されて滅び、かつて後から生じた不敬虔の占有地であった魂のあの場所が、徳と恩寵を受け入れるために開かれるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.48.9
Certum est autem animae naturam esse pretiosam, quae ad similitudinem Dei facta receptionem omnis virtutis admittit; utpote quae cognitionis supernae non sit fraudata consortio.
PL 14, 947C魂の本性が貴いものであることは確かである。神に似せて造られた魂は、あらゆる徳を受け入れる。それは、上なる認識との交わりを奪われていないものだからである。