Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.40.1
Sed consideremus, ne quis putet eum in revelationibus gloriatum; et repetamus ea, ut se ipse defendat humilitatis magistrum.
PL 14, 986Dだが考察しよう、誰かが、彼が啓示を誇ったと考えることのないように。そして、彼自身がへりくだりの教師として自らを弁護するよう、それらを繰り返そう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.40.2
Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum ejusmodi usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2) .
PL 14, 986D「私はキリストにある一人の人を知っている。十四年前に(体のうちにあったのか私は知らない、体の外にあったのか私は知らない、神が知っている)、そのような者が第三の天まで引き上げられた」と彼は言う(二コリント12:2)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.40.3
Ante annos quatuordecim revelatum sibi dicit, et tamen revelationem tamdiu apud se tenuit et repressit: nec dixisset, nisi utile nobis judicasset ut diceret; ne nos revelationibus extolleremur.
PL 14, 986D十四年前に自分に啓示されたと彼は言う。それでも彼はその啓示を、それほど長く自分のもとに留め、抑えていた。我々が啓示によって思い上がらぬよう、語ることが我々に益になると判断していなければ、語らなかったであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.40.4
Si enim in tanta gratia non est gloriatus Paulus, nec nos gloriari oportet. Juvenis ipse non gloriatus est, senex gloriaretur?
PL 14, 987Aこれほどの恩寵にあってパウロが誇らなかったのなら、我々も誇るべきではない。若い時に彼自身が誇らなかったのに、年老いてから誇るだろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.40.5
Deinde raptum se usque ad tertium coelum negare non potuit; et tamen utrum in corpore, an extra corpus raptus esset, se ignorare testatus est. Non ergo de scientia; sed de ignorantia gloriatur, et Dei circa se gratiam praedicat.
PL 14, 987Aさらに、彼は第三の天まで引き上げられたことを否定できなかった。それでも、体のうちで引き上げられたのか、体の外で引き上げられたのかは、知らないと証言した。したがって彼は、知識についてでなく、無知について誇り、自分に及ぶ神の恩寵を宣べ伝えている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.40.6
Quod scientiae est, negat; quod charitatis est, confitetur: scientia enim inflat, charitas vero aedificat. Et iterum, raptum ejusmodi hominem dixit: quemadmodum raptus esset, utrum in corpore, an extra corpus, incertum sibi esse memoravit. Vide stateram sapientiae.
PL 14, 987A知識に属することは否定し、愛に属することは告白する。知識は人を高ぶらせ、愛は人を築き上げるからである。そしてまた、彼はそのような人が引き上げられたと言った。どのように引き上げられたのか、体のうちでか体の外でか、自分には確かでないと記した。知恵の秤を見よ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.40.7
Constituit unum in Christo, et se alterum, qui ait: Nescio. Quod alienum est, attollit. quod suum, humiliat. Et audivit, inquit, verba ineffabilia (I Cor. XII, 4) . Non dixit: Audivi, sed quod alter audieret, non negavit.
PL 14, 987A彼は、キリストにある者を一人、自分をもう一人として立て、「私は知らない」と言う。自分のものでないことは持ち上げ、自分のものはへりくだらせる。「そして彼は、言い表せぬ言葉を聞いた」と彼は言う(一コリント12:4)〔引照は刷られたまま写す。この句は二コリント12:4 にある〕。彼は「私は聞いた」と言わなかったが、ほかの者が聞いたことを否定もしなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.40.8
Verecunde itaque testem se maluit significare quam vatem, et refugit videri coelestium arbiter secretorum. Testimonium enim dicere, veritatis est: meritum elationis non refugere, gloriantis. Ideoque ait: Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem non gloriabor (Ibid., 5) .
PL 14, 987Bこうして彼は慎み深く、預言者としてでなく証人として自分を示すことを望み、天の秘密の裁定者に見られることを避けた。証言することは真理に属し、高ぶりに値することを避けないのは、誇る者に属するからである。それゆえ彼は言う。「このような者については私は誇るが、私自身については誇らない」(一コリント12:5)〔引照は刷られたまま写す。この句は二コリント12:5 にある〕。