Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.9.1
(Vers. 3.) Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos.
PL 14, 1092C(第3節)「汝の手が諸国民を滅ぼし、汝は彼らを植えた。汝は民を苦しめ、彼らを追い出した」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.9.2
Scimus quidem quod multas gentes eradicaverit Dominus et everterit; ut possessionem sibi Judaeorum populus inveniret, quarum gentium terras Abrahae semini daturum se Dominus declaravit: sed cum psalmus iste Evangelium Domini, et tempora adventus ejus annuntiet, non mihi videtur quae superius a Judaeis gesta sunt, recensere; sed quae futura, signare: quemadmodum crediturus esset populus nationum.
PL 14, 1092C確かに我々は、主が多くの国民を根こそぎにし、覆したことを知っている。ユダヤの民が自らの領地を得るためであり、主はその国民たちの地をアブラハムの子孫に与えると宣言していた。しかしこの詩篇は主の福音と主の到来の時を告げているのだから、私には、すでにユダヤ人によってなされたことを数え上げているのではなく、これから起こることを示しているように思われる。諸民族の民がどのように信じるようになるかを、である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.9.3
Confirmat igitur fidem Ecclesiae, antequam nuntiet, et victorias pietatis ejus enumerat: quae non in brachio, neque in gladio suo feras expulit gentes, et non certamine bellico turmas fugavit hostiles; sed mansuetudine ac fide terras inimicorum sine ullo cruore possedit; fides enim sola pugnavit.
PL 14, 1092Cそれゆえ詩篇は、教会の信仰を、告げる前にあらかじめ確かなものとし、その敬虔の勝利を数え上げる。教会は、自らの腕によっても剣によっても野蛮な諸国民を追い出したのではなく、戦いによって敵の隊を敗走させたのでもない。柔和と信仰によって、敵の地を一滴の血も流さずに所有したのである。ただ信仰だけが戦ったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.9.4
Et ideo triumphos meruit, quos non revocaret perfidia, sed augeret; quia persecutionibus suis non vincitur Ecclesia Domini, sed probatur. Quae sunt igitur istae gentes quas vicerit Ecclesia, cognoscamus. Vetera dico vocabula, sed mysteria nova.
PL 14, 1092Dそれゆえ教会は、不信が取り消すことのできない、むしろ増し加えるような勝利を得るにふさわしかった。主の教会は、自らに対する迫害によって打ち負かされず、むしろ試されるからである。では、教会が打ち負かしたこの諸国民とは何か、知ろう。古い名であるが、新しい奥義だと私は言う。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.9.5
Chananaei sunt, Chettaei, et Amorrhaei, Pherezaei, vel Cerethaei, quorum infra vocabula digeremus. Haec autem populorum sunt nomina; sed et passionum infirmitates, et humanorum incentiva et opprobria peccatorum.
PL 14, 1092Dカナン人、ヘト人、アモリ人、ペリジ人、あるいはケレティ人〔Cerethaei〕であり、その名についてはのちに整理して述べよう。これらは民の名であるが、同時に情念の弱さであり、人間の罪の誘因と恥辱でもある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.9.6
Quod primum est igitur, homo in Christo ipse se domuit, et ipse se vicit; ut sibi viveret. Sibi enim vivit, qui Deo vivit; ut vitam Christi vivat aeternam. Non ergo pugnavit militaribus armis, et ferreis telis populus Ecclesiae; sicut pugnavit populus Judaeorum.
PL 14, 1093Aそれゆえ第一に、人はキリストにあって自らを服従させ、自らに打ち勝った。自分自身に対して生きるためである。神に対して生きる者が、自分自身に対して生きるのであり、それはキリストの永遠の生命を生きるためである。したがって教会の民は、ユダヤ人の民が戦ったように、軍の武器や鉄の武具で戦ったのではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.9.7
Ille in figura pugnavit, nos pugnamus in spiritu: ille adversum alienigenas pugnavit, nos ipsi bellum habemus in nobis; et ideo prius nobis vincendae sunt proprii corporis passiones.
PL 14, 1093A彼らは象りにおいて戦ったが、我々は霊において戦う。彼らは異国の人々に対して戦ったが、我々は我々自身の中に戦いを持つ。それゆえ、我々はまず自らの体の情念に打ち勝たねばならない。