Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.28.1
Ergo non est pax animae virtutibus, quando ante oculos nobis nostra peccata concurrunt, et offundunt se mentibus nostris.
PL 14, 1022Bそれゆえ、我々の罪が目の前に集まり、我々の精神に覆いかぶさるとき、魂の諸々の徳には平安がない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.28.2
Et hoc bene interpretatus est gentium Doctor electus, in epistola secunda ad Corinthios dicens: Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra; sed in omnibus sumus afflicti: foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) .
PL 14, 1022C諸国民の教師に選ばれた者も、二コリント書でこれをよく解き明かして言う。「我々がマケドニアに来たときも、我々の肉には少しも休みがなかった。あらゆる面で苦しめられ、外には戦い、内には恐れがあった」(二コリント7:5)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.28.3
Illum Macedonum peccata vexabant; quanto magis propria unumquemque nostrum peccata perturbant, ut requies nobis esse non possit?
PL 14, 1022C彼をさいなんだのはマケドニア人の罪であった。まして、自分自身の罪は、我々一人ひとりをどれほどかき乱すことか。それで我々には安らぎがありえないのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.28.4
Gravior adversarius nobis culpa est nostra, quae sollicitat otiosos, affligit sanos, contristat laetos, inquietat placidos, exagitat mites, excitat dormientes. Rei sumus sine accusante, sine tortore cruciamur, sine vinculis astringimur, sine venditore vendimur.
PL 14, 1022C我々にとってより重い敵は、我々自身の咎である。咎は、怠けている者を駆り立て、健やかな者を苦しめ、喜ぶ者を悲しませ、穏やかな者を落ち着かなくさせ、柔和な者を揺さぶり、眠る者を起こす。我々は告発者なしに罪に定められ、拷問者なしに責めさいなまれ、鎖なしに縛られ、売る者なしに売られる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.28.5
Unde et Scriptura dicit: Peccatis vestris venditi estis (Esai. L, 1) . Haec igitur peccata sunt, quae contra nos semper sunt; ut dixit Propheta: Vendiderunt nos, et dominantur nobis (Esai. III, 12) .
PL 14, 1022Cそれゆえ聖書も言う。「汝らは汝らの罪によって売られた」(イザヤ50:1)。これらの罪こそ、つねに我々に敵対するものである。預言者が言ったとおりである。「彼らは我々を売り、我々を支配している」(イザヤ3:12)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.28.6
Servus qui venditur, superiore servitio exit; ut ad Dominum alterum migret: nos nec superiorum jugum deponimus, et ad nova peccata curvamur.
PL 14, 1022D売られた奴隷は、以前の奴隷の身から出て、別の主人のもとに移る。我々は、以前の軛を降ろしもせず、新しい罪にかがみ込む。