ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput VII 詩篇35篇講解 第VII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 956C · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.7.1

1

Advertimus ergo quia justitia aliis est potius nata, quam sibi: commune commodum, non suum exspectat; et alienum bonum pro suo ducit emolumento.

PL 14, 956C

それゆえ我々は気づく。正義は、自分のためよりも、むしろ他の人々のために生まれたものである、と。それは共通の益を待ち望み、自分の益を待ち望まない。他人の善を、自分の利得とみなす。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.7.2

2

Beata et praeclara justitia, cujus bonum omnibus proficit: ex uno plerumque ad plures proficiscitur, atque ad omnes pervenit.

PL 14, 956C

その善がすべての人に益する正義は、幸いで輝かしい。それは多くの場合、一人から多くの人へ進み、すべての人に及ぶ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.7.3

3

Justus David, qui parcebat inimico, et malebat innocentiam suam, quam vitam tueri; ne malo publico vindicaretur, atque appetendi principis in malis quoque causis aliis exemplum ederet, cum ipse vindictam de insidiatore sumpsisset.

PL 14, 956C

ダビデは義人であった。彼は敵を見逃し、自分の命よりも自分の潔白を守ることを望んだ。公の災いによって自分の仇が討たれることのないように〔ne malo publico vindicaretur の係りは定かでない。公の災いを代償に復讐が果たされることのないように、と取った〕、また、自分が待ち伏せする者に報復を加えて、悪しき理由のためにさえ君主を襲うという手本を他の人々に示すことのないように、である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.7.4

4

Justus Abel, qui de ovibus suis quas ei Dominus dederat, primitias Domino putaverit offerendas; et ideo plus placuit Deo, quia moram non fecit, devotionem probavit.

PL 14, 956D

アベルは義人であった。主が自分に与えた羊のうちから、初物を主に献げるべきだと考えた。そして、ためらわず、敬虔さを示したので、いっそう神に喜ばれた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.7.5

5

Sed hoc impius ferre non potuit, justitiae praevaricator, radix iniquitatis; et ideo fratrem occidit, quia hostia ejus Deo magis quam oblatio sua fuerat comprobata.

PL 14, 956D

しかし、不敬虔な者はこれに耐えられなかった。正義の背反者、不法の根である。それゆえ兄弟を殺した。兄弟のいけにえが、自分の供え物よりも神に認められたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.7.6

6

Sed ille occisus Deo loquebatur in voce sanguinis sui, hic vivus a facie Domini repellebatur; et cum adhuc a Domino poenae cessarent, torquebat eum suorum conscientia peccatorum.

PL 14, 956D

しかし、殺された者は、自らの血の声によって神に語り、殺した者は、生きながら主の顔から追い払われた。主からの刑罰がなお止まっているあいだも、自分の罪の良心が彼を責め苛んだ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.7.7

7

Latebat miser tremens et timens; et cum adhuc percussor deesset, ipsa sese injusti vita cruciabat. Acceperat signum, ne eum aliquis occideret: non ut vitae suavitate frueretur, sed ne mors auferret aerumnam: ut percussorem suum quotidie timendo pateretur.

PL 14, 957A

惨めな者は、震え、恐れて身を隠した。打ち殺す者がまだいないあいだにも、不義の者の生そのものが自分を苦しめた。彼は、誰も自分を殺さないようにという徴を受けていた。生の甘さを享受するためではなく、死が苦難を取り去ることのないように、毎日、自分を打ち殺す者を恐れつつ苦しむためであった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.7.8

8

Meruerat quidem ut percussor inhiberetur; sed sine ulla intermissione ipse sibi suus carnifex erat, ipse percussor.

PL 14, 957A

彼は確かに、殺し手が妨げられるに値した。だが、絶え間なく、自分自身が自分の刑吏であり、殺し手であった。