ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVIII, Caput XXIII 詩篇48篇講解 第XXIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1164B · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.23.1

1

(Vers. 17.) Ergo quoniam haec, quae in isto saeculo sunt, nobiscum transire non possunt; ideo tibi dicitur: Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus.

PL 14, 1164B

(第17節)それゆえ、この世にあるものは我々とともに過ぎ越すことができないので、あなたにこう言われている。「人が富んだときも、その家の栄光が増し加わったときも、恐れるな」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.23.2

2

Quoniam non cum morietur, accipiet omnia: neque simul descendet cum eo gloria domus ejus. Noli, inquit, expavescere divitias, et potentiam divitis, et gloriam saecularem; quoniam caduca illa sunt, et citius abeunt quam venerunt.

PL 14, 1164C

「彼は死ぬとき、すべてを受け取るのではない。その家の栄光も、彼とともに下りはしない」からである。彼は言う。「富も、富める者の権勢も、世俗の栄光も、恐れるな。それらは移ろいやすく、来たときよりも早く去るからである」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.23.3

3

Somnium est iste thesaurus: evigilas, et recessit; quoniam qui potuerit crapulam mundi istius edormire, et sobrietatem virtutis assumere, ista contemnit, et pro nihilo pecuniam ducit. Neque timueris cum multiplicatam gloriam domus alicujus potentis audieris.

PL 14, 1164C

この宝は夢である。目覚めれば、それは去っている。この世の酩酊から眠って醒め、徳の節度を身につけることができた者は、これらを軽んじ、金銭を無に等しいとみなす。ある権力者の家の栄光が増し加わったと聞いても、恐れるな。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.23.4

4

Inspice diligenter, et vacua est, quae nihil habeat in se de fidei plenitudine. Et quid de domo dicam? Vacuus erat totus hic mundus antequam numero credentium eum Christus impleret. Ideoque scriptum est: Judicabit inter gentes, replebit ruinas (Psal. CIX, 6).

PL 14, 1164C

注意深く見よ。それは、信仰の充満を自らのうちに何も持たないなら、空である。家について何を言おうか。この全世界は、キリストが信じる者たちの数でこれを満たす前は、空であった。それゆえ、「彼は諸国民の間を裁き、廃墟を満たす」(詩篇109:6)と書かれている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.23.5

5

Quid enim aliud erat ante in hoc mundo, nisi ruina perfidiae? Quid est ruina? Audi dicentem: Ubi ruina, ibi et aquilae (Matth. XXIV, 28) ; id est, ubi ruina, ibi et resurrectio. Ruina, vacua firmitatis est: resurrectio, plenitudo vivendi est.

PL 14, 1164D

以前のこの世に、不信の廃墟のほかに何があったであろうか。廃墟とは何か。語る声を聞け。「廃墟のあるところ、そこにはワシもいる」(マタイ24:28)。すなわち、廃墟のあるところ、そこには復活もある。廃墟とは堅固さを欠くもの、復活とは生の充満である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.23.6

6

Ideoque nos Adae illius ruina vacuavit, sed Christi replevit gratia. Ideo se ille exinanivit; ut nos repleret, atque in carne hominis plenitudo virtutis habitaret. Quid sit ruina, cognosce.

PL 14, 1164D

それゆえ、あのアダムの廃墟は我々を空にしたが、キリストの恩寵は満たした。そのために彼は自らを空にした。我々を満たし、人の肉の内に力の充満が宿るためである。廃墟とは何か、知れ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.23.7

7

Dum vivit homo, infusus est spiritu: ubi mortuus fuerit, vacuus utique hujus vitalis est spiritus.

PL 14, 1164D

人は生きている間は、霊を注がれている。死んだときには、この命の霊に関して確かに空である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.23.8

8

Multo magis vacuum facit amissio gratiae spiritalis, quem gratia replere consuevit; ut possimus dicere: Quoniam nos omnes de plenitudine ejus accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I, 16) . De alio dicitur: In vacuum laboravi (Esai. XLIX, 4) : justus autem sicut odor agri pleni.

PL 14, 1164D

霊的な恩寵を失うことは、恩寵が満たすのを常としていた者を、はるかに大きく空にする。恩寵が満たすからこそ、我々は言いうるのである。「我々はみな、彼の充満から受けた。恩寵に代わる恩寵を」(ヨハネ1:16)。別の者については言われる。「私は空しく労した」(イザヤ49:4)。しかし義人は、満ちた畑の香りのようである。