Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.1.1
[1009] De Poenitentia duos jam dudum scripsi libellos, et iterum scribendum arbitror. Primum, quia utile est vel quotidie veniam delictorum precari; deinde quoniam in illis duobus libellis adhortatio poenitentiae vel profectus est, si geratur; nunc autem quemadmodum agi poenitentia debeat, exprimendum est; nihil enim prodest agere, nisi ita agatur ut oportet.
PL 14, 1009A私はすでに先に、『悔い改めについて』の二つの書を書いたが、もう一度書かねばならないと考える。第一に、罪の赦しを日々祈ることは有益だからである。第二に、あの二つの書は悔い改めへの勧めであり、もし実行されるなら、その進歩でもあるが、今は、悔い改めがどのように行われるべきかを述べねばならないからである。行うべきとおりに行われなければ、行っても何の益もないのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.1.2
In quo sanctus David sequendum nobis proposuit magisterium, qui ideo mihi videtur gustasse peccatum ut doceret quemadmodum peccatum posset aboleri. Unde enim medicina, nisi de vulnere sumpsit exordium?
PL 14, 1009Bこの点で、聖なるダビデは我々が従うべき教えを示した。彼は、罪がどのように取り除かれ得るかを教えるために罪を味わったのだと、私には思われる。傷から始まったのでなければ、薬はどこから生じたであろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.1.3
Dum prima aetas generis humani docet alios quod sibi profuit, et quemadmodum vulnus suum sanaverit, aliis ostendit; usus artem fecit, et aegritudo magisterium. Ipsa est enim prima et valida secta medicinae, quam experientia, non conjectura formavit.
PL 14, 1009B人類の最初の時代が、自分に役立ったことを他の人々に教え、自分の傷をどのように癒したかを他の人々に示したとき、経験が技術を作り、病が教師となった。これこそ医術の最初の、そして力強い流派であり、推測ではなく経験が形づくったものである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.1.4
Ideoque ab experientia ἐμπειρικοὶ primo medici sunt vocati, et ex ea secta caeterae derivatae sunt, atque ab ea usum quemdam suae sumpsere virtutis.
PL 14, 1009Bそれで、経験にちなんで最初の医者たちは「経験派(エンペイリコイ)」〔ギリシア語〕と呼ばれ、その流派から他の流派が派生し、それから自らの力の何らかの用い方を取り入れた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.1.5
Quid autem est ad cohortationem poenitentiae validius, quam quod sanctus propheta David peccatorum nostrorum nos docuit poenitere? Quis enim dedignetur humiliare se Deo, cum rex se humiliaverit?
PL 14, 1009B悔い改めへの勧めとして、聖なる預言者ダビデが我々の罪を悔い改めることを我々に教えたこと以上に力強いものがあろうか。王が自らを低くしたというのに、誰が神の前に自らを低くすることを恥じるであろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.1.6
Aut quis dubitet affligere animam suam, cum propheta tantus afflixerit, solvens pretium lacrymarum pro redemptione peccati?
PL 14, 1009Cあるいは、これほどの預言者が自らの魂を苦しめ、罪の贖いのために涙の代価を払ったというのに、誰が自らの魂を苦しめることをためらうであろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.1.7
Et quamvis toto scriptorum suorum corpore gerendae poenitentiae praecepta diffuderit (quis enim ejus psalmus non medicamentum est conscientiae peccatricis; cum alibi quemadmodum impulsus sit (Psal. CXVII, 13) , alibi quemadmodum conturbatus (Psal. XXIX, 8) , ostenderit: ut non solum quemadmodum sint sananda, sed etiam quemadmodum cavenda vulnera, demonstraret, et suo nos doceret exemplo?
PL 14, 1009C彼は悔い改めを行うための教えを、自らの書き物の全体にわたって広めたけれども——彼のどの詩篇が、罪ある良心のための薬でないだろうか。ある箇所では自分がどのように突き倒されたか(詩篇117:13)、別の箇所ではどのように乱されたか(詩篇29:8)を示した。それは、傷がどのように癒されるべきかだけでなく、どのように避けられるべきかをも示し、自らの手本によって我々に教えるためだったのではないか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.1.8
Quis autem stare se credat, ubi lapsus est etiam fortior) tamen in trigesimo septimo psalmo majorem vim doloris interni, et lamentabilis deplorationis expressit.
PL 14, 1009Cより強い者でさえ倒れた所で、誰が自分は立っていると信じ得るか——、第三十七篇では、内なる痛みと嘆きの悲しみの、いっそう大きな力を表した。