ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput III 詩篇38篇講解 第III章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1040B · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.3.1

1

(Vers. 2.) Dixi, Custodiam vias meas; ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam; dum consistit peccator adversum me; hoc est, proposui, confirmavi, imperavi mihi, locutus sum cordi meo: Custodiam vias meas.

PL 14, 1040B

(第2節)「私は言った、私は私の道を守ろう、私の舌で罪を犯さぬように。私は私の口に見張りを置いた、罪人が私に向かって立っている間」。すなわち、私は決意し、固め、自らに命じ、自分の心に語ったのである。「私は私の道を守ろう」と。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.3.2

2

Si alii dixissem, sermo meus stare deberet; quanto magis stabile debet esse, quod mihi ipse constitui!

PL 14, 1040B

もし他の者に言ったのであれば、私の言葉は堅く立つべきである。まして、自分自身に自ら定めたことは、どれほど堅固であるべきか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.3.3

3

Si quis alienum fallat, indecorum est: si quis proximum, grave; quanto igitur gravius, si quis se ipsum eo quod sibi promiserit, putet esse fraudandum; ut ipse sibi infidelis suo judicio et despicabilis aestimetur.

PL 14, 1040B

他人を欺くのは見苦しい。隣人を欺くのは重い。それならば、自分自身に約束したことについて自分を欺いてよいと考えるのは、どれほど重いことか。そうすれば、自分自身の判断においても、自らに不忠実で卑しい者と見なされるであろう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.3.4

4

Cui igitur idoneus videri potest, qui sibi vilis est? Teneamus igitur animae constantiam nostrae; ne in offensionem labia loquendi festina prorumpant. Et Job plagam suam silentio vicit, et tolerantiam suam taciturnitate superavit.

PL 14, 1040C

では、自分にとって卑しい者が、誰に対してふさわしい者と見えようか。それゆえ我々は、自分の魂の堅固さを保とう。唇が、せっかちに語って躓きへと突っ走ることのないように。ヨブも、自分の災いを沈黙によって打ち負かし、自分の忍耐を黙することによって凌駕した。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.3.5

5

Non bene creditur carni: vicissemus, si Eva tacuisset. Ergo primum illud processit ex voce peccatum, et serpens ille nequissimus atque versutus per vocem nos ante tentavit.

PL 14, 1040C

肉をよく信用してはならない。もしエバが黙っていたなら、我々は勝っていたであろう。それゆえ、最初のあの罪は声から生じたのであり、あのきわめて邪悪で狡猾な蛇も、声によって先に我々を試みた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.3.6

6

Atque utinam aut Adam surdus fuisset, aut Eva obmutuisset: ille, ne vocem suae uxoris audiret; ista, ne loqueretur marito, et lubricae vocis ministerio serpentis in virum venena transfunderet.

PL 14, 1040C

アダムが耳が聞こえなかったなら、あるいはエバが口を閉ざしていたなら、どれほどよかったであろう。前者は妻の声を聞かぬために、後者は夫に語らず、滑りやすい声の務めによって蛇の毒を夫に注ぎ込まぬために。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.3.7

7

Cain quoque etsi parricidio naturam violavit humanam, et oblitteravit impius jura pietatis; tamen per vocem sacrilegium sceleri suo addidit, ut negaret Deo necati fratris interitum. Quid de singulis dicam?

PL 14, 1040C

カインも、近親殺しによって人間の本性を傷つけ、不敬にも敬愛の掟を消し去ったが、それでも声によって自分の悪行に冒瀆を加え、殺した兄弟の死を神に向かって否認した。個々の例について何を語ろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.3.8

8

Populus ipse electus a Domino, cui tacitus Moyses aperuit mare, ingratus coelestibus beneficiis obmurmurabat, quo divinam contraxit offensam.

PL 14, 1040D

主に選ばれた民そのものも、モーセが黙したままその前で海を開いたのに、天の恵みに感謝せず、呟き、それによって神の怒りを招いた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.3.9

9

Deinde ipsum ducem invii illius atque inusitati itineris Moysen respuit, et a fratre ejus Aaron deos sibi fieri quos coleret, postulavit.

PL 14, 1040D

さらに、あの道なき前例なき旅路の指導者であるモーセ自身を退け、その兄弟アロンに、自分たちが崇めるための神々を作るよう求めた。