Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.57.1
Sed et Dominus dixit: Factus sum illis in parabolam: adversum me exercebantur qui sedebant in porta (Psal. LXVIII, 12 et 13) . In parabolam autem factus; quia dicitis, inquit: Medice, cura te ipsum (Luc. IV, 23) .
PL 14, 1116Aしかし主もまた言った。「私は彼らにとってたとえ話となった。門に座る者たちは私に対して活動していた」(詩篇68:12、13)。たとえ話となったのは、彼が言うとおり、「汝らは言う。『医者よ、自分自身を癒やせ』」(ルカ4:23)だからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.57.2
In parabolam factus est; quia sedentes in porta increpabat; in exitu enim non otiosi, sed exerciti esse debemus. Ideoque scriptum est: Videte, ne fiat fuga vestra hyeme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20) ; hoc est, non in otio, sed in negotio.
PL 14, 1116Aたとえ話となったのは、門に座る者たちを咎めたからである。出てゆくときには、我々は暇な者ではなく活動的な者でなければならない。それゆえ、「汝らの逃亡が冬や安息日に起こらぬようにせよ」(マタイ24:20)と書かれている。すなわち、暇のうちにではなく、務めのうちに、ということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.57.3
Ergo pigri sedebant Judaei; quia stare non poterant, qui verae Hierusalem atria nesciebant; si enim scivissent illam Hierusalem, requisivissent. Isti ergo fatigati in porta sedebant. Nec solum dixit, sedebant; sed etiam oderant Dominum in portis redarguentem.
PL 14, 1116Aそれゆえ、ユダヤ人たちは怠けて座っていた。真のエルサレムの庭を知らない者は、立つことができなかったからである。もしあのエルサレムを知っていたなら、求めたであろう。それゆえ、彼らは疲れ果てて門に座っていた。ただ「座っていた」と言うだけでなく、さらに、彼らが門で咎める主を憎んだ、とも言う。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.57.4
In porta enim erat, qui subiturus erat sui corporis passionem, per quam migraret e terris, rediret ad coelum. In porta erat cum diceret: Ambulate dum lucem habetis (Joan. XII, 35) .
PL 14, 1116B門にいたのは、自らの体の受難を受けようとしていた者である。その受難によって彼は地上から移り、天に帰るのであった。彼は、「光のあるうちに歩め」(ヨハネ12:35)と言ったとき、門にいたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.57.5
Quid est ergo: Factus sum illis in parabolam (Psal. LXVIII, 12) ; nisi quia finis Legis est Christus, et mors ejus solvit aenigmata prophetarum; eaque quae ante Judaeis erant incognita, cum prophetarentur, postea manifestata sunt Dominicae passionis effectu?
PL 14, 1116Bでは、「私は彼らにとってたとえ話となった」(詩篇68:12)とは何か。キリストは律法の終わりであり、その死が預言者たちの謎を解いたということ、そして、預言されたときにはユダヤ人たちに知られていなかった事柄が、のちに主の受難の成就によって明らかにされたということにほかならないではないか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.57.6
Factus est illis in parabolam; quia quasi vilem se praebuit, ingerens se illis, nec refugiens eorum seditiones, et perducens eos ad tempus beneplaciti sibi; ut moreretur pro omnibus hominibus, quo illius sanguine genus hominum mundaretur.
PL 14, 1116B彼が彼らにとってたとえ話となったのは、いわば卑しい者として身を示し、彼らに自らを差し出し、彼らの騒乱から逃げず、自らの好むときまで彼らを導いたからである。それは、すべての人のために死に、その血によって人類が清められるためであった。