Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.19.1
(Vers. 8, 9.) Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
PL 14, 962A(第8、9節)「人と家畜を汝は救う、主よ。神よ、汝が汝の慈しみを増し加えたように。人の子らは汝の翼の守りのもとで望みを抱く。彼らは汝の家の豊かさに酔い、汝は汝の快楽の奔流から彼らに飲ませる」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.19.2
Quid est, homines et jumenta? Rationabiles utique, et irrationabiles. Rationabilibus judicia, irrationabilibus misericordia. Alii reguntur, alii nutriuntur.
PL 14, 962A「人と家畜」とは何か。理性ある者と理性なき者のことである。理性ある者には裁きが、理性なき者には慈しみが与えられる。一方は導かれ、他方は養われる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.19.3
Ideoque addidit: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt; id est, non generatio viperarum, sed filii hominum, qui ad imaginem et similitudinem Dei vivunt; non in pascuis, sed in conviviis collocantur: alii enim in loco pascuorum, alii in privilegio sacramentorum.
PL 14, 962Aそれゆえ彼は付け加えた。「人の子らは汝の翼の守りのもとで望みを抱く」。すなわち、マムシの族ではなく、神の像と似姿にかたどって生きる人の子らである。彼らは牧草地にではなく宴席に置かれる。ある者は牧草地の所に、ある者は秘跡の特権のうちに〔置かれる〕からである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.19.4
Imperfectis succus lactis, perfectis mensa refectionis, de qua dixit: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII, 5) ; in qua panis vivus, id est, Verbum Dei; in qua oleum sanctificationis, quo impinguatur caput justi, et sensus firmatur interior, ut aboleatur oleum peccatoris; in qua etiam poculum inebrians, quam praeclarum, vel, quam validum (Ibid.) !
PL 14, 962B未熟な者には乳の汁が、成熟した者には養いの食卓があり、これについて彼は言った。「汝は私の前に食卓を整えた」(詩篇22:5)。そこには生けるパン、すなわち神の言葉があり、そこには聖化の油があって、それによって義人の頭は肥え、内なる感覚は強められ、罪人の油は消し去られる。そこにはまた酔わせる杯もあって、なんと輝かしいことか、あるいは、なんと強いことか(詩篇22:5)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.19.5
Κράτιστον enim dixit Graecus vel potens, vel forte, vel validum; validum enim, quo abluuntur flagitia vel delentur. Bona ergo ebrietas poculi salutaris. Sed est alia ebrietas de redundantia Scripturarum. Est et alia ebrietas per infusionem Spiritus sancti.
PL 14, 962Bギリシア語の本は「最強の」(クラティストン)〔ギリシア語〕と言ったが、これは力ある、あるいは強い、あるいは堅固な、という意味である。堅固な、というのは、それによって恥ずべき行いが洗い流され、あるいは消し去られるからである。ゆえに、救いの杯の酔いは善い酔いである。だが、聖書の豊かな溢れから来る別の酔いがある。また、聖なる霊の注ぎによる別の酔いもある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.19.6
Denique illi qui diversis linguis in apostolorum Actibus loquebantur (Act. II, 13) , musto pleni audientibus videbantur. Domus ergo Ecclesia est; ubertas domus, redundantia gratiarum; torrens voluptatis, Spiritus sanctus.
PL 14, 962B実際、使徒言行録で異なる言語で語っていた者たちは(使徒言行録2:13)、聞く者には新しいぶどう酒に満ちているように見えた。ゆえに、家とは教会であり、家の豊かさとは恩寵の溢れ、快楽の奔流とは聖なる霊である。