Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.91.1
Et addidit: Oblivisceris, inquit, inopiam nostram, et tribulationem nostram. De qua inopia dicit sanctus Propheta quod in oblivionem venerit Dei? Aut quae est ista inopia, quam excidisse Deo nostro et Domino conqueratur?
PL 14, 1132Aそして付け加えた。「汝は我々の窮乏と我々の苦難を忘れる」。聖なる預言者は、どの窮乏が神の忘却に落ちたと言うのか。あるいは、我々の神にして主から抜け落ちたと預言者が嘆くこの窮乏とは何か。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.91.2
Non otiosa ista est inopia; nisi forte ea quae protectorem Deum et remuneratorem habere consueverit.
PL 14, 1132Bこの窮乏は空しいものではない。ただし、それはおそらく、神を保護者として、また報いる者として持つのを常としてきた窮乏のことであろう〔nisi forte の係りは定かでない。「〜でないかぎり」と打ち消すのでなく、どの窮乏を言うのかを限る句と取った〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.91.3
Si enim est inopia cui patet regnum coelorum, recte isti inopiam suam divinis excidisse sensibus arbitrantur, qui animam suam humiliatam in pulvere deplorabant, et ventrem suum in terra haerere dicebant.
PL 14, 1132B天の国が開かれている窮乏があるのなら、自分たちの窮乏が神の感覚から抜け落ちたと思うのは、もっともである。彼らは自らの魂が塵の中でへりくだらされたことを嘆き、自分の腹が地に着いていると言っていたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.91.4
Qui autem in terra haerent, videntur divina protectione privari. Quae sit ergo ista inopia, audi: Beati enim pauperes spiritu, ipsorum enim est regnum coelorum (Matth. V, 3) .
PL 14, 1132Bしかし地に着いている者は、神の保護を奪われていると見える。それゆえ、この窮乏がいかなるものかを聞け。「幸いな者、霊において貧しい者たち。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.91.5
Si ergo beata paupertas est, cui patet coelum, terrenas istas divitias negligamus, corporalem redundantiam declinemus.
PL 14, 1132Bそれゆえ、天が開かれている貧しさが幸いであるなら、地上のこれらの富を軽んじ、体の余剰を避けよう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.91.6
Sequamur vestigia apostolorum, ante quorum pedes unusquisque quod habebat pecuniae ex suorum agrorum pretio conferebat, ut pauperibus dispensaretur.
PL 14, 1132B使徒たちの足跡に従おう。使徒たちの足もとで、人は皆、持っていた金を自分たちの畑の代金から差し出し、貧しい人々に分け与えられた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.91.7
Istam igitur inopiam evangelicam hi sancti viri multo ante exercere coeperant; et ideo dicebant: Oblivisceris inopiam nostram. Tale est hoc, quale illud apostolicum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) . Bona ergo paupertas, quae a pietate procedit, et virtutum exercitatione suscipitur.
PL 14, 1132Cそれゆえ、この聖なる人々は、はるか以前から、この福音的な窮乏を実践し始めていた。だから「汝は我々の窮乏を忘れる」と言ったのである。これは、あの使徒の言葉と同じである。「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った」(マタイ19:27)。それゆえ、敬虔から出て、徳の実践によって引き受けられる貧しさは善いものである。