Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.58.1
Complevimus psalmum etiam cum ejus interpretatione versiculi quem Graeci nonnulli codices, sed non omnes habent latini. Nam ante responsorium proximum versiculus est, Et projecerunt me, sicut mortuum abominatum; hoc est, illi qui reddebant mihi mala pro bonis.
PL 14, 1038B我々は詩篇を終えた。ギリシア語の写本のいくつかは持っているが、ラテン語の写本は全部が持っているわけではない小節の解釈までも終えた〔Graeci nonnulli codices, sed non omnes … latini の係りは定かでない。「ギリシア語の写本のいくつか」と「ラテン語の写本の全部ではないもの」が持つ、と取った〕。次の応唱の前に、「彼らは私を、忌むべき死人のように投げ捨てた」という小節がある。すなわち、私に善の代わりに悪を返していた者たちが投げ捨てたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.58.2
Sed tu ne derelinquas me, Domine, ne discesseris a me; hoc enim sequitur; id est: Tu ne derelinquas, qui mortuum fetentem curare consuesti. Denique habemus hoc in Evangelio.
PL 14, 1038Cしかし、「主よ、汝は私を見捨てるな、私から離れるな」。これが続く句だからである。すなわち、悪臭を放つ死人を癒すのを常としてきた汝は、見捨てるな、ということである。福音書にもこのことがある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.58.3
Nam cum venisset ad monumentum Lazari, et dixisset: Tollite lapidem; ait Martha: Jam fetet, quatriduanus est enim; respondit ei: Non dixi tibi, quia si credideris, videbis gloriam Dei (Joan. XI, 39 et 40) ? Et clamavit Lazarum, et sanus exivit.
PL 14, 1038C〔イエスが〕ラザロの墓に来て、「石を取りのけよ」と言ったとき、マルタは言った。「もう臭います。四日経っているからです」。〔イエスは〕彼女に答えた。「もし汝が信じるなら、神の栄光を見るであろうと、私は汝に言わなかったか」(ヨハネ11:39、40)。そして彼はラザロを呼び、ラザロは健やかな者として出て来た。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.58.4
Credamus ergo et nos; ut de vulneribus nostris acquiramus medicinam salutis, et futuram gloriam.
PL 14, 1038Cそれゆえ我々も信じよう。我々の傷から、救いの薬と来たるべき栄光とを得るために。