Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.21.1
(Vers. 10.) Sed quia per haec redimi noluerit, et in peccato perseverandum ducit, de eo dicit Propheta: Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies.
PL 14, 977B(第10節)だが、これらによって贖われようとせず、罪にとどまり続けるべきだと考える者について、預言者は言う。「もうしばらくすれば、罪人はいなくなる。汝はその場所を探すが、見いだせない」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.21.2
Quomodo enim esse poterit in futurum, cum peccati locus diuturnus esse non possit? Haec est enim terra quae aperuit os suum, ut sanguinem susciperet innocentis. Et ideo in hac terra locus est peccatorum. Praeterit terra, quomodo peccatoris locus poterit inveniri?
PL 14, 977C罪の場所が長く続くことはあり得ないのに、どうして将来も存在できよう。これこそ、無実の者の血を受けるために口を開いた地だからである。それゆえ、この地に罪人たちの場所がある。地が過ぎ去るのに、どうして罪人の場所が見いだされよう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.21.3
Ego arbitror quod ideo firmamentum inter aquam et aquam (Gen. I, 6) Deus esse praeceperit, ut a virtutibus peccata discerneret; et superior aqua quae laudat Dominum, quieta maneret erroris, inferior peccato esset obnoxia.
PL 14, 977C私が思うに、神が水と水の間に大空があるよう命じた(創世記1:6)のは、徳から罪を分けるためである。主を賛美する上の水は迷いに乱されず静かにとどまり、下の水は罪に服するようにされた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.21.4
Denique illa Deum videt, haec non videt: quae super coelos est, videt; quae in abysso, non videt. Unde etiam dictum est: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt: turbatae sunt abyssi, multitudo sonitus aquarum (Psal. LXXVI, 17) .
PL 14, 977Cつまり、上の水は神を見るが、下の水は見ない。天の上にある水は見るが、深淵にある水は見ない。それゆえ、こうも言われた。「水は汝を見た、神よ。水は汝を見て、おののいた。深淵はかき乱された、水のとどろきの大きな響きである」(詩篇76:17)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.21.5
Merito turbantur abyssi super quas tenebrae sunt deformes, et ideo pacem habere non possunt.
PL 14, 977C深淵がかき乱されるのは当然である。その上には醜い闇があり、それゆえ平和を持てないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.21.6
Unde rogavit legio daemoniorum ut in abyssum mitteretur, et se cum magno tumultu praecipitavit in fluctus (Matth. VIII, 31); ut porcorum gregem quem repererat, strangularet. Peccatores itaque abyssum petunt, ubi caligo tenebrarum.
PL 14, 977Dそれゆえ悪霊の軍団は、深淵へ送られるよう願い、大きな騒ぎとともに波の中へ身を投げた(マタイ8:31)。見つけた豚の群れを絞め殺すためである。このように罪人たちは深淵を求める、そこには闇の暗さがある。