Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.59.1
Quomodo juvenis hoc David potuit comprehendere? Juvenis enim magis temporalia, quam aeterna considerat; quia aetas ea propendet ad vitia. Sed sunt quidam in juventute senes, et alii juvenes in senectute.
PL 14, 996Cこの若者ダビデは、どうしてこれを悟りえたのか。若者は永遠のものより、むしろ一時的なものを考えるからである。その年齢は悪徳へ傾くからである。しかし、若くして老成した者もあり、老いて若い者もある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.59.2
Sunt, inquam, viri quorum animi senilium gravitate censentur, in quibus aetas senectutis sit vita immaculata, in quibus vigeat incana prudentia: qualis erat Hieremias, qui cum se juvenem contuitu memoraret aetatis, et per juventutem excusaret, quod praedicandi impar officio videretur, ait illi Dominus: Noli dicere: Quia juvenis ego sum; quoniam ad omnes ad quoscumque misero te, abibis (Jerem. I, 7) .
PL 14, 996C心が老人の重みによって量られる人々がいる、と私は言う。そういう人々においては、老年の年齢が汚れなき生活であり、白髪の思慮が盛んである。エレミヤもそうであった。彼は年齢の見かけから自分を若者と言い、若さを言い訳にして、説教の務めに不釣り合いに見えると言ったとき、主は彼に言った。「『私は若者だ』と言うな。汝は、私が汝を遣わすすべての人々のもとへ行くからである」(エレミヤ1:7)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.59.3
Ita juvenem non putavit, quem aptum propheticae gratiae judicabat. Talis ergo juvenis fuit David, qui renovatus esset, et refloruisset, ut ipse dixit (Psal. CII, 5) , velut aquilae juventus sua.
PL 14, 996Dこうして〔主は〕、預言の恩寵にふさわしいと判断した者を、若者とは見なさなかった。ダビデはそのような若者であった。自ら言うとおり(詩篇102:5)、新たにされ、ふたたび花開き、その若さはワシの若さのようになった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.59.4
Sic ergo intelligi oportet: Juvenis fui; sed sanctificatus, sed propheta in gentibus positus, qui jam possem regni coelestis sacramenta cognoscere, et vera praemia considerare justitiae: sed non vidi justum derelictum.
PL 14, 996Dそれゆえこう解すべきである。「私は若者であった」。しかし聖別され、諸国民の中に置かれた預言者として、すでに天の国の秘義を知り、正義の真の報いを考えることができた。「しかし私は、義人が見捨てられるのを見なかった」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.59.5
Postea quoque alibi et usu roboratus et munere, acquisivi incrementa sapientiae. Eadem circa justum visa est mihi gratia permanere.
PL 14, 997Aその後、別の箇所でも、経験によっても務めによっても強められ、私は知恵の増しを得た。義人のもとに、同じ恩寵がとどまっていると私には見えた。