Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.40.1
Quae autem Prophetam deseruit fortitudo? Utrum carnis an mentis? Si carnis non utique desperanda sanitas. Nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9) .
PL 14, 1029Aでは、預言者を見捨てた力とは、どの力か。肉の力か、精神の力か。もし肉の力なら、健やかさは決して絶望すべきものではない。力は弱さのうちに完全にされる(二コリント12:9)からである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.40.2
De quo non mediocriter disputavit arbiter et praeliator qui luctae mentis et corporis sciens, temperabat utriusque certamen; ut restringeret carnem; si cerneret fortiorem, ne in legem peccati captivam duceret mentem.
PL 14, 1029Aこれについて、裁定者であり闘士である者〔パウロのこと〕が、並々でなく論じた。彼は精神と体の闘いを知って、双方の戦いを調整した。すなわち、肉がより強いと見れば、それが精神を罪の法の捕虜として引いていかぬよう、肉を抑えたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.40.3
Revocabat itaque carnem, virtutem autem menti jungebat: sic ad coronam meruit pervenire. Ergo hoc dicit Propheta: Si carnis fortitudo deseruit, mentis fortitudo praevaluit.
PL 14, 1029Aこうして彼は肉を呼び戻し、力を精神に結びつけた。そうして冠に至るに値した。したがって預言者はこう言う。もし肉の力が見捨てたのなら、精神の力が勝った、と。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.40.4
Quod si fortitudinem mentis accipimus deseruisse, non mirum si in gravissimis tentationibus corde turbato putat se homo mentis suae fortitudine deseri. Ipse te doceat dicens: Fortitudo mea et laus mea Dominus (Ps. CXVII, 14) .
PL 14, 1029Aだが、もし精神の力が見捨てたと解するなら、きわめて重い試みのなかで心が乱されたとき、人が自らの精神の力に見捨てられたと思うのも不思議ではない。彼自身があなたに教えるだろう。「私の力、私の称賛は主である」(詩篇117:14)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.40.5
Dominum ergo quaerebat; et ideo ne deseri mereretur, saepius putabat esse quaerendum: et sicubi fluctuabat, putabat se esse desertum. Sic Apostoli excitant dormientem; ne obdormiret sibi, non quia eum obdormisse credebant.
PL 14, 1029Bそれゆえ彼は主を求めていた。そして、見捨てられるに値することのないよう、より頻繁に求めねばならないと考えていた。どこかで揺らぐときには、自分は見捨てられたと考えた。使徒たちが眠る者〔舟の中で眠るキリストのこと〕を起こしたのも同様である。彼が自分たちに対して眠り込んでしまわないようにであって〔sibi の係りは定かでない。「自分たちに対して」と取ったが、「自らのうちに」とも読める〕、彼が眠り込んだと信じたからではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.40.6
Sic Elisaeus (ut superiorum utamur exemplis) Ubi est, inquit, Deus Eliae? (IV Reg. II, 14.) Non quod putaret absentem; sed quia praesentiam ejus in beneficiis requirebat.
PL 14, 1029Bエリシャも同様である(先の例を用いるなら)。「エリヤの神はどこにいるのか」と彼は言う(列王記四2:14)。神が不在だと思ったからではなく、神の臨在を、与えられる恵みのうちに求めたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.40.7
Sic Hieremias eum sequebatur ut medicum, dicens: Sana me, Domine, et sanabor, salvum me fac et salvabor. Non laboravi post te (Jerem. XVII, 14) .
PL 14, 1029Bエレミヤも同様に、神を医者として追い求めて言う。「主よ、私を癒やせ、そうすれば私は癒やされる。私を救え、そうすれば私は救われる。私は汝に従うことに疲れなかった」(エレミヤ17:14)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.40.8
Sic Ecclesia requirebat eum in Canticis Canticorum, et rogabat filias Hierusalem, ut suscitarent dilectionem (Cant. III, 5) . Quaerebat ut inveniret, quem sua dilectione retinebat, nec unquam sentiebat absentem.
PL 14, 1029B教会も同様に、雅歌の中で神を求め、エルサレムの娘たちに、愛を呼び覚ましてくれるよう頼んだ(雅歌3:5)。彼女は、自らの愛によってとどめている神を、見いだすために探し求めたのであり、神が不在だと感じたことは一度もなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.40.9
Sic ergo et David non querebatur a Christo se esse desertum; sed judicabat illo praesente, se non posse turbari.
PL 14, 1029Cこうしてダビデもまた、キリストに見捨てられたと嘆いていたのではない。彼が臨在するなら、自分が乱されることはありえないと判断していたのである。